라틴어 문장 검색

inde ad populandum agrum ducti milites navalesque socii iuxta effusi, ac si in insulis cultorum egentibus praedarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 379:1)
compares cladem ad Aegates insulas Carthaginiensium proelio navali acceptam, qua fracti Sicilia ac Sardinia cessere et vectigales ac stipendiarios fieri se passi sunt, aut pugnam adversam in Africa cui postea hic ipse Hannibal succubuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 655:1)
cui cum opem imploranti ferre vellet, nuntiatum sibi esse aliam classem ad Aegates insulas stare paratam instructamque, ut, ubi se versum ad tuendam Syracusanam oram Poeni sensissent, Lilybaeum extemplo provinciamque aliam Romanam adgrederentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 672:1)
lutatio et Postumio consulibus devicti ad insulas sumus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 160:1)
tuM refecta tandem spe castra propius hostem movit, classemque et ipse instrui pararique iubet ad insulas maritimamque oram tutandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 329:1)
quae civitates continentis quaeque insulae ad Macedoniam vergunt, eae Philippi regnique eius essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 451:2)
per idem tempus Romae cum A. Cornelius Mammula, ex Sardinia provincia decedens, rettulisset qui status rerum in insula esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 462:1)
sub idem fere tempus et a Carthagine in Sardiniam classis missa duce Hasdrubale, cui Calvo cognomen erat, foeda tempestate vexata ad Baliares insulas deicitur, ibique - adeo non armamenta modo sed etiam alvei navium quassati erant - subductae naves dum reficiuntur aliquantum temporis triverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 468:1)
itaque Adranodorus et Insulam et arcem et alia quae poterat quaeque opportuna erant praesidiis firmarat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 270:1)
in Insula inter cetera Adranodorus praesidiis firmarat horrea publica.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 275:2)
in praesentia legatos ad Adranodorum mitti placere qui denuntient ut in potestate senatus ac populi sit, portas Insulae aperiat, reddat praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 281:1)
ut ventum ad Adranodorum est, ipsum quidem et civium consensus et cum aliae occupatae urbis partes, tum pars Insulae vel munitissima prodita atque alienata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 284:1)
postero die luce prima patefactis Insulae portis in forum Achradinae venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 289:2)
et ea quae in Insula erat Achradinam tralata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 299:1)
murique ea pars quae ab cetera urbe nimis firmo munimento intersaepiebat Insulam consensu omnium deiecta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 299:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION