라틴어 문장 검색

Vergilius postquam paene occisus est ab Arrio centurione, Romam revertens, mandavit procuratoribus suis ut tuerentur agros suos et ad praesens obsequerentur Arrio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 17)
usque eo nos longa vita perduxit, ut audiremus dicentem 'migrate, haec mea sunt'. interpositum sane est 'quod numquam veriti sumus'. aduena nostri qui advenerit in nostros agros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 24)
alii agrum suum volunt descripsisse Vergilium, ut osten- deret ex utraque parte esse clivosum, ut cum ab una parte ad cacumen ascenderis, ab alia usque ad aquam descendas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 77)
et quidam tales agros lapidosos dicunt, sicut ipse de suo ait "et tibi magna satis quamvis lapis omnia nudus".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 78)
quae res agrorum damnum signi- ficabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 156)
ipse menalcas pro Vergilio, qui dum agros suos defendit, paene occisus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 162)
nam ortis bellis civilibus inter Antonium et Augustum, Augustus victor Cremonensium agros, quia pro Antonio senserant, dedit militibus suis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 284)
qui cum non suffecissent, his addidit agros Mantuanos, sublatos non propter civium culpam, sed propter vicinitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 285)
de hoc etiam Cicero in Philippicis dicit "ex agro Falerno anseres depellantur":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 363)
ipsum enim agrum ei donarat Antonius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 364)
insere daphni piros hoc in gratiam Augusti, per cuius bene- ficium securus de agris suis est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 501)
hic autem liber continet, quemadmodum agri et quibus temporibus sint colendi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline pr7)
indicabo, quo opere et quibus tem- poribus ager colendus sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline pr10)
aut enim arvus est ager, id est sationalis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline pr15)
nam fimus, qui per agros iacitur, vulgo laetamen vocatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 15)

SEARCH

MENU NAVIGATION