라틴어 문장 검색

ut, qua voce ter omnino post Romam conditam consul usus esset pro universa re publica apud eos solum qui eius vocem exaudire possent, eadem voce senatus omnis ex omnibus agris atque oppidis civis totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 9장 2:6)
qui non solum apud vos, qui omnes idem sentiebatis, sed etiam apud universum populum salutem populi Romani et conservatam per me et coniunctam esse cum mea dixerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 11장 3:3)
qui populum Romanum pro me tamquam pro fratre aut pro parente non solum hortatus sit, verum etiam obsecrarit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 11장 3:5)
qui suam erga me benivolentiam et fidem non solum animi dolore sed etiam corporis vulneribus ostendit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 12장 1:4)
aditus templorum erant non solum praesidiis et manu verum etiam demolitione sublati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장3)
sin aliud agitur nihil nisi ut eis ne quid desit quibus satis nihil est, si hoc solum hoc tempore pugnatur ut ad illam opimam praeclaramque praedam damnatio Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 3장 1:3)
itaque ex suis omnibus commodis hoc solum filio reliquit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 1:4)
quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed praesidium denuntiant, neque solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus hortantur, nec auxilium modo defensioni meae verum etiam silentium pollicentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 1장 3:1)
itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui patris ulciscendi causa matrem necavisset variatis hominum sententiis non solum divina sed etiam sapientissimae deae sententia liberatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 2:5)
illam vero senatus non sententiis suis solum sed etiam studiis comprobavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 1:2)
eo porro rei publicae tempore quo, si unus ille occidisset, non haec solum civitas sed gentes omnes concidissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 3:5)
Vbi vidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum virum, inimicissimum suum, certissimum consulem, idque intellexit non solum sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse declaratum, palam agere coepit et aperte dicere occidendum Milonem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 3:6)
Miloni manendi nulla facultas, exeundi non causa solum sed etiam necessitas fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 1:10)
dixit enim hic idem qui semper omnia constanter et fortiter, M. Cato, et dixit in turbulenta contione, quae tamen huius auctoritate placata est, non libertate solum sed etiam omnibus praemiis dignissimos fuisse qui domini caput defendissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 1:1)
neque vero se populo solum sed etiam senatui commisit, neque senatui modo sed etiam publicis praesidiis et armis, neque his tantum verum etiam eius potestati cui senatus totam rem publicam, omnem Italiae pubem, cuncta populi Romani arma commiserat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION