- 문장 검색

라틴어 문장 검색

iam hoc considerate, cuius modi accusatores in tanto iudicio simus habituri, cum et ipse alienus ex ea facultate, si quam habet, aliquantum detracturus sit, et Caecilius tum denique se aliquid futurum putet, si alienus minus vehemens fuerit et sibi primas in dicendo partis concesserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 2:1)
et hoc te praeterit, non id solum spectari solere, qui debeat, sed etiam illud, qui possit ulcisci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 3:3)
hoc timent homines, hoc laborant, hoc institui atque adeo institutum referri ac renovari moleste ferunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 1:1)
Sed hoc differunt quod, cum sit his propositum non perturbare animos, sed placare potius nec tam persuadere quam delectare, et apertius id faciunt quam nos et crebrius, concinnas magis sententias exquirunt quam probabilis, a re saepe discedunt, intexunt fabulas, verba altius transferunt eaque ita disponunt ut pictores varietatem colorum, paria paribus referunt, adversa contrariis, saepissimeque similiter extrema definiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 5:2)
Quaero nonne id numerus effecerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 3:6)
accipies igitur hoc parvum opusculum, lucubratum his iam contractioribus noctibus, quoniam illud maiorum vigiliarum munus in tuo nomine adparuit, et degustabis genus exercitationum earum, quibus uti consuevi, cum ea, quae dicuntur in scholis θετικῶσ, ad nostrum hoc oratorium transfero dicendi genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 7:1)
soli igitur hoc contingit sapienti, ut nihil faciat invitus, nihil dolens, nihil coactus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장 1:8)
nonne igitur sunt illa festiva?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 3:1)
revivescat M'. Curius aut eorum aliquis, quorum in villa ac domo nihil splendidum, nihil ornatum fuit praeter ipsos, et videat aliquem summis populi beneficiis usum barbatulos mullos exceptantem de piscina et pertractantem et murenarum copia gloriantem, nonne hunc hominem ita servum iudicet, ut ne in familia quidem dignum maiore aliquo negotio putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 3:7)
qui vivimus, cum moriendum sit, nonne miseri sumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 14:8)
nonne respondebis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 17:1)
Ino Cadmi filia nonne *λευκοθέα nominata a Graecis Matuta habetur a nostris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 28:4)
totum prope caelum, ne pluris persequar, nonne humano genere completum est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 28:6)
tum denique, quam hoc late pateat, intelleges.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 29:4)
poëtae nonne post mortem nobilitari volunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 33:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION