라틴어 문장 검색

complures in Graecia urbes expugnavit et crudeliter corripuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XLIII Periocha3)
cum loca non iniqua esse dicerent, praesidiis autem regiis obsideri, spem cepit, si nocte valida manu adgressus necopinantis esset, deici praesidia posse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 441:1)
nam si ea fuisset cura, quae simularetur, tum mittendos legatos fuisse, cum Perseus in Thessaliam exercitu inducto per biennium Graecas urbes alias obsideret, alias denuntiatione armorum terreret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 33:1)
quod multa Thebano poplo acerba obiecit funera, id vi et virtute militum victum atque expugnatum oppidum est imperio atque auspicio eri mei Amphitruonis maxime.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 127)
nam noctu hac soluta est navis nostra e portu Persico, et ubi Pterela rex regnavit oppidum expugnavimus, et legiones Teloboarum vi pugnando cepimus, et ipsus Amphitruo optruncavit regem Pterelam in proelio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1378)
Quippe qui ex te audivi, ut urbem maximam expugnavisses regemque Pterelam tute occideris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2212)
non pedibus termento fuit praeut ego erum expugnabo meum sine classe sineque exercitu et tanto numero militum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 92)
[cepi expugnavi amanti erili filio aurum ab suo patre.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 93)
] [nunc Priamo nostro si est quis emptor, comptionalem senem vendam ego, venalem quem habeo, extemplo ubi oppidum expugnavero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 944)
quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio oppidum quodvis, si detur, posse expugnari dolis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 438)
servi ne obsideant, liberis ut sit locus, vel aes pro capite dent;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS14)
si expugno (facilem hanc rem meis civibus faciam), post ad oppidum hoc vetus continuo meum exercitum protinus obducam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 110)
iam ego hoc ipsum oppidum expugnatum faxo erit lenonium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 4172)
An etiam umquam ille expugnavit carcerem, patriam tuam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7149)
illos scelestos, qui tuom fecerunt fanum parvi, fac ut ulciscare nosque ut hanc tua pace aram obsidere patiare:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 349)

SEARCH

MENU NAVIGATION