라틴어 문장 검색

quamquam quis, qui aliquid sapiat, nunc esse beatus potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 28 1:4)
nunc demum intellego te sapere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 32 2:8)
tu velim animo sapienti fortique sis, ut tua moderatio et gravitas aliorum infamet iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 12 2:5)
sic video philosophis placuisse iis, qui mihi soli videntur vim virtutis tenere, nihil esse sapientis praestare nisi culpam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 5:3)
id quoque puto esse sapientis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 5:7)
id M. Fadius pergraviter tulit existimavitque fratrem suum, hominem non sapientem, is impulsu inimicorum suorum eo progressum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 25 4:2)
qui cum primum sapere coepit, acerbissimos dolores miseriasque percepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 1 1:5)
atque ille quidem princeps ingeni et doctrinae Plato tum denique fore beatas res publicas putavit, si aut docti et sapientes homines eas regere coepissent aut ii qui regerent omne suum studium in doctrina et sapientia conlocassent hanc coniunctionem videlicet potestatis et sapientiae saluti censuit civitatibus esse posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 10장 1:1)
non potest igitur dubitari quin decretum nullum falsum possit esse sapientis neque satis sit non esse falsum sed etiam stabile fixum ratum esse debeat, quod movere nulla ratio queat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 37:5)
Ex hoc illud est natum, quod postulabat Hortensius, ut id ipsum saltem perceptum a sapiente dioeretis, nihil posse percipi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 38:1)
etenim duo esse haec maxima in philosophia, iudicium veri et finem bonorum, nec sapientem posse esse qui aut cognoscendi esse initium ignoret aut extremum expetendi, ut aut unde proficiscatur aut quo perveniendum sit nesciat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 39:6)
deinde, cum dicant posse accidere sapienti ut cum omnia fecerit diligentissimeque circumspexerit existat aliquid quod et veri simile videatur et absit longissime vero, si magnam partem quidem, ut solent dicere, ad verum ipsum aut quam proxime accedant confidere sibi poterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 49:1)
nam qui voluit subvenire erroribus Epicurus iis qui videntur conturbare veri cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere nihil profecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 61:4)
sin autem sunt, cur non etiam quae non facile internoscantur, cur non ut plane nihil intersit, praesertim cum ipsi dicatis sapientem in furore sustinere se ab omni adsensu, quia nulla in visis distinctio appareat.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 65:3)
'At enim ipse sapiens sustinet se in furore ne adprobet falsa pro veris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION