라틴어 문장 검색

Morbo quidem, inquit, cares, sed verbi vitio non cares.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 4:2)
neve tamen tota capias fera gaudia mente, non est placandi spes mihi nulla dei, vel quia peccavi citra scelus, utque pudore non caret, invidia sic mea culpa caret, vel quia nil ingens ad finem solis ab ortu illo, cui paret, mitius orbis habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 811)
cupidis enim rerum talium odiosum fortasse et molestum est carere, satiatis vero et expletis iucundius est carere quam frui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 61:7)
Deinde, si cetera animalia hoc irae tuae subducit, quod consilio carent, eodem loco tibi sit quisquis consilio caret ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 164:3)
macies illis pro sanitate et iudicii loco infirmitas est, et dum satis putant vitio carere, in id ipsum incidunt vitium, quod virtutibus carent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 53:2)
effice vos ipsi ne tam mihi sitis amandi, talibus ut levius sit caruisse malum, at, puto, qua genitus fueram, tellure carenti in tamen humano contigit esse loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 320)
Nam si tangit illum iniuria, et movet et impellit, caret autem ira sapiens, quam excitat iniuriae species, nec aliter careret ira nisi et iniuria, quam scit sibi non posse fieri.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 49:2)
quod nullus usquam homo, qui secundum naturam sentiret et saperet, adfectionibus istis animi, quas πάθη appellabat, aegritudinis, cupiditatis, timoris, irae, voluptatis, carere et vacare totis posset, atque, si posset etiam obniti ut totis careret, non fore id melius, quoniam langueret animus et torperet, adfectionum quarundam adminiculis, ut necessaria plurimum temperie privatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 4:2)
Carebunt, inquit, ocius quam uel tu forsitan uelis uel illi sese aestiment esse carituros;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:9)
Et voltu poteram tuo carere Et collo manibusque cruribusque Et mammis natibusque clunibusque, Et, ne singula persequi laborem, Tota te poteram, Chloe, carere.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LIII1)
si autem ad potentiam ambulandi etiam inter aquas habitam, e contrario verum est. Si autem verum est eum hac potentia non carere etiam inter aquas, licet hanc ibi potentiam exercere non possit, ita non est necesse vel Deum vel aliquem in aliquo tempore carere potentia aliquid faciendi, quamvis eo tempore exercere non possit illam potentiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:14)
careo enim cum familiarissimis multis, quos aut mors eripuit nobis aut distraxit fuga, tum omnibus amicis, quorum benevolentiam nobis conciliarat per me quondam te socio defensa res publica, versorque in eorum naufragiis et bonorum direptionibus nec audio solum, quod ipsum esset miserum, sed etiam id ipsum video, quo nihil est acerbius, eorum fortunas dissipari, quibus nos olim adiutoribus illud incendium exstinximus, et, in qua urbe modo gratia, auctoritate, gloria floruimus, in ea nunc his quidem omnibus caremus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 13 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION