라틴어 문장 검색

"Nos tamen cum sacrilegos aliquos et incestos, parricidas etiam defendendos et tuendos suscipiebamus, hos nec audiendos in totum putabamus, ut torqueremus confitentes ad negandum, videlicet ne perirent, exercentes in his perversam quaestionem, non quae verum erueret, sed quae mendacium cogeret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:4)
"id in se mali facinoris admittunt, quod nec aetas potest pati mollior nec cogi servitus durior."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:21)
nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam, quoniam utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes ut legibus verbis quoque novis cogimur uti, quae docti ut dixi a Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem accipient, ut frustra omnis suscipiatur .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 7:3)
nihil est enim quod non alicubi esse cogatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 30:5)
quid enim refert qua me ratione cogatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 34:3)
cogitis certe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 34:4)
ea vero neglecta qui se amicos habere arbitrantur, se denique errasse sentiunt, cum eos gravis aliquis casus experiri cogit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 106:3)
M'. Curium, quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco diserto homine comitia contra leges habente, cum de plebe con- sulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 3:5)
sed et ipse errabat et alios etiam errare cogebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 2:5)
In eius modi certamine ac proelio nonne, si hominum studia deficiant, di ipsi inmortales cogant ab his praeclarissimis virtutibus tot et tanta vitia superari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 25:11)
Senatum frequentem celeriter, ut vidistis, coegi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 7:3)
Haec omnia indices detulerunt, rei confessi sunt, vos multis iam iudiciis iudicavistis, primum quod mihi gratias egistis singularibus verbis et mea virtute atque diligentia perditorum hominum coniurationem patefactam esse decrevistis, deinde quod P. Lentulum se abdicare praetura coegistis, tum quod eum et ceteros, de quibus iudicastis, in custodiam dandos censuistis, maximeque quod meo nomine supplicationem decrevistis, qui honos togato habitus ante me est nemini;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 5:1)
Qui autem ex eo cogi putat, ne ut sedeamus quidem aut ambulemus voluntatis esse, is non videt, quae quamque rem res consequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 15:5)
quam declinationem sine causa fieri si minus verbis, re cogitur confiteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 33:3)
Hanc Epicurus rationem induxit ob eam rem, quod veritus est, ne, si semper atomus gravitate ferretur naturali ac necessaria, nihil liberum nobis esset, cum ita moveretur animus, ut atomorum motu cogeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION