라틴어 문장 검색

At Iugurtha, ubi extremum agmen Metelli primos suos praetergressum videt, praesidio quasi duum milium peditum montem occupat, qua Metellus descenderat, ne forte cedentibus aduersariis receptui ac post munimento foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장3)
Itaque in loca Numidiae opulentissima pergit, agros vastat, multa castella et oppida temere munita aut sine praesidio capit incenditque, puberes interfici iubet, alia omnia militum praedam esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장9)
ubicumque res postulabat, praesidium impositum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장12)
ubi frumento aut pabulo opus erat, cohortes cum omni equitatu praesidium agitabant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 55장7)
remissis qui in praesidio erant et omnia magis quam proelium expectantibus portam irrumpit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장2)
Et iam scalis egressi milites prope summa ceperant, cum oppidani concurrunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장10)
Metellus postquam videt frustra inceptum neque oppidum capi neque Iugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere et iam aestatem exactam esse, ab Zama discedit et in iis urbibus, quae ad se defecerant satisque munitae loco aut moenibus erant, praesidia imponit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장1)
Denique multis deibus per dubitationem consumptis, cum modo taedio rerum aduersarum omnia bello potiora duceret, interdum secum ipse reputaret, quam grauis casus in servitium ex regno foret, multis magnisque praesidiis nequiquam perditis de integro bellum sumit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 62장14)
praesidium, quod contumeliosum in eos foret, si equites Romani satellites Numidae traderentur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장4)
servitia Romanorum allicere et eos ipsos, qui in praesidiis erant, pecunia temptare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장5)
Igitur Vagenses, quo Metellus initio Iugurtha pacificante praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장7)
Arce oppidi, ubi signa et scuta erant, praesidium hostium, portae ante clausae fuga prohibebant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장2)
Oppidani, qui se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장13)
At Metellus, ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum et operibus et loco munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장4)
Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepti ad Metellum venerant orantes, uti praesidium praefectumque eo mitteret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 77장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION