라틴어 문장 검색

plebis eo dolor erupit ut tribunos actum esse de libertate vociferantes relinquendumque non campum iam solum sed etiam urbem captam atque oppressam regno patriciorum maesta sequeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 188:2)
nam etsi unciario fenore facto levata usura erat, sorte ipsa obruebantur inopes nexumque inibant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 194:2)
incertos quid agerent nox oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 384:2)
itaque silentio noctis cum tectum villae qui ad id missi erant intrassent, somno gravem Quinctium oppressum, nihil medium aut imperium atque honorem aut ubi restitaret mortem ni sequeretur denuntiantes, in castra pertraxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 454:1)
peregrinos consules et peregrinum senatum in tuo, Iuppiter, augurato templo captus atque ipse oppressus visurus es!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 58:3)
ubi vero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae cohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 132:2)
castra secundum proelium capta, multique mortales ibi vivi oppressi, maxime Campani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 144:2)
Deci corpus ne eo die inveniretur, nox quaerentes oppressit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 145:1)
imbres continui campis omnibus inundatis cum interclusissent trifariam exercitum a mutuo inter se auxilio, duo praesidia, quae sine rege erant, improviso hostium adventu opprimuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 344:1)
querentes magis quam consultantes nox oppressit, cum pro ingenio quisque fremerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 30:1)
ita duplici proditione et praesidium Samnitium insessis circa viam silvestribus locis necopinato oppressum est, et ab urbe plena hostium clamor sublatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 227:1)
et forsitan, cum et foederibus vetustis iuncta res Punica Romanae esset et timor par adversus communem hostem duas potentissimas armis virisque urbes armaret, simul Punico Romanoque obrutus bello esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 284:2)
in ea fluctuatione animorum opprimi incautos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 358:2)
inde labi coepit ad viliora capita, donec coitionibus factionibusque adversus quas comparata erat oppressa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 383:2)
nec prius sensere quam plaustris in foro relictis plenos crapulae eos lux oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 429:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION