라틴어 문장 검색

qui, postquam ab hostibus obsessas fauces vidit, omisso ad Aulidem itinere Delium convertit, ut inde in Euboeam transmissurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 595:1)
Salganea Menippus, rex ipse castellum Euripi oppugnare est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 604:1)
hi quoque tamen, cum terra marique obsiderentur et iam machinas tormentaque adportari viderent, non tulere obsidionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 605:1)
Aetolos ultro sibi bellum indixisse, cum Demetriadem, sociorum urbem, per vim occupassent, Chalcidem terra marique oppugnatum issent, regem Antiochum in Europam ad bellum populo Romano inferendum traduxissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 38:1)
hoc ego adiuncto - absit verbo invidia - qui dubitare de eventu possim, cum, quibus adversus Philippum valuerint Romani, iis nunc fore videam, ut ipsi oppugnentur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 77:1)
ii exclusi aditu, iam omnia itinera obsidentibus regiis, Scotusam se receperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 102:2)
inde Atracem cum se recepisset, Cyretias et Eritium occupat, praesidiisque per recepta oppida dispositis Philippo rursus obsidenti Malloeam se coniungit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 158:1)
inde Pellinaeum, ubi Philippus Megalopolitanus cum quingentis peditibus et equitibus quadraginta in praesidio erat, circumsidunt et, priusquam oppugnarent, mittunt ad Philippum qui monerent ne vim ultimam experiri vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 161:1)
satis fidens numquam ea vim Romanum exercitum facturum, Aetolos ex quattuor milibus - tot enim convenerant - partim ad Heracleam praesidio obtinendam, quae ante ipsas fauces posita est, partim Hypatam mittit, et Heracleam haud dubius consulem oppugnaturum, et iam multis nuntiantibus circa Hypatam omnia evastari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 196:1)
quod quantum interest ad timorem ostendendum, an muris urbis alicuius obsidendum sese incluserit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 216:1)
Sempronio Longo oppugnandam dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 272:3)
horum magno certamine intra paucos dies turres arietesque et alius omnis apparatus oppugnandarum urbium perficitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 274:1)
et Romani quidem operibus magis quam armis urbem oppugnabant, Aetoli contra armis se tuebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 278:1)
per quattuor et viginti dies, ita ut nullum tempus vacuum dimicatione esset, adversus quattuor e partibus simul oppugnantem hostem nocturnus diurno continuatus labor est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 283:1)
pars una, in qua aedificia extra urbem erant, neque defenditur neque oppugnatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 293:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION