라틴어 문장 검색

nam si aliter socio atque amico regi et bene merito hoc ipso in bello, de cuius praemiis agitur, honos haberi nullus posset, nisi liberas civitates in servitutem traderetis ei, esset deliberatio anceps ne aut regem amicum inhonoratum dimitteretis, aut decederetis instituto vestro gloriamque Philippi bello partam nunc servitute tot civitatium deformaretis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 639:1)
cuius auctoritatem perpetuo tenore vitae partam toga candida elevabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 692:3)
si neutrum eorum foret, cognitionem placere senatui reservari et, ut omnia in integro manerent, praesidia quae in iis urbibus sint deduci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 330:2)
ut illis ipsis, apud quos aut vera aut certe simulata probitate partam gratiam habeo, si quam forte habeo, execrabilis et invisus essem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 151:2)
nec in bello coepit nec ad bellum reservatur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 186:3)
ceteri montibus se tenebant, et ne in metu quidem feritatis ingenitae obliti saeviunt in praedam quae Mutinae parta erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 198:1)
accessisse ad vires quae longo tempore multis magnisque meritis pareretur auctoritatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 120:1)
si bellum esset, ne quid ab Rhodiis speraret aut peteret rex, quod veterem amicitiam, multis magnisque meritis pace belloque partam, diiungeret sibi ac Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 487:2)
neque hercule videre qui conveniat, fratri affectanti per iniuriam regnum summa vi restitisse, alienigenis bene parto eo cedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 537:2)
et qui vicerant alacres, spolia caesorum hostium umeris gerentes, decora sua audivere, ex eo quod acciderat spem futuri praecipientes, et pedites aliena gloria accensi, praecipue qui Macedonum phalangis erant, sibi quoque et navandae regi operae et similem gloriam ex hoste pariendi occasionem optabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 672:1)
hoc audito Perseus contraxisse eum necessitatem ratus ad bellandum utique cum Romanis, ad revocandum qui pecuniam portabat misit, velut nihil aliud agens quam ut quanta maxima posset praeda ex se victo Romanis reservaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 335:1)
non negaverim et totam Asiae regionem inaniora parere ingenia, et nostrorum tumidiorem sermonem esse, quod excellere inter finitimas civitates videamur, et id ipsum non tam viribus nostris quam vestris honoribus ac iudiciis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 268:1)
et post paucos dies Anicius conventu reliquorum Epirotarum Acarnanumque acto iussisque in Italiam sequi principibus, quorum cognitionem causae senatui reservarat, et ipse navibus expectatis, quibus usus Macedonicus exercitus erat, in Italiam traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 411:1)
haec sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, qui parum licentiae, parum avaritiae suae inservitum censent, ita apud populum Romanum nihil valuissent, qui, ut vetera atque audita a parentibus suis non repetat, quae ambitione imperatorum clades acceptae sint, quae severitate imperii victoriae partae, proximo certe Punico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, meminit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 449:1)
et tamen tum quoque se absentis, quod suis manibus parta victoria sit, triumphare credunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 466:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION