라틴어 문장 검색

et altis ipsa toris Serum Tyrioque umbrata recumbit tegmine, sed toto spectatur in agmine coniunx solus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam80)
Est locus, ante urbem qua primum nascitur ingens Appia quaque Italo gemitus Almone Cybebe ponit et Idaeos iam non reminiscitur amnes, hic te Sidonio velatam molliter ostro eximius coniunx - nec enim fumantia busta clamoremque rogi potuit perferre - beato composuit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam83)
an te septenus habebit Hister et umbroso circumflua coniuge Peuce?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii50)
Cur magis incessat superos et aena sororum stamina, quae tepido genetrix super aggere nati orba sedet vel quae primaevi coniugis ignem aspicit obstantesque manus turbamque tenentem vincit in ardentem, liceat, moritura maritum?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum24)
durus, viso si vulnere carae coniugis invenit caneret quod Thracius Orpheus dulce sibi, si busta Lini complexus Apollo non tacuit, nimius fortasse avidusque doloris dicor et in lacrimis iustum excessisse pudorem?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum33)
"verte solo Sparten, cur usquam sanguine festo coniugis ara tuae, cumulo cur turis Eoi laeta calet?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권93)
viderat hoc coniunx perituri vatis et aras ante omnis epulasque trucem secreta coquebat invidiam, saevis detur si quando potiri cultibus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권109)
non alias tacita iuvenis Teumesius iras mente acuit, sed fida vias arcanaque coniunx senserat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권120)
hic breve tandem risit Echionius iuvenis tenerumque dolorem coniugis amplexu solatus et oscula maestis tempestiva genis posuit lacrimasque repressit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권133)
"fors aderit lux illa tibi, qua moenia cernes coniugis et geminas ibis regina per urbes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권136)
"quae sors iusta mihi, quae non indebitus annis sceptra dicavit honos, teneo longumque tenebo, te penes Inachiac dotalis regia dono coniugis, et Danaae - quid enim maioribus actis invideam?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권163)
"ast horum miseret, quos sanguine viles coniugibus natisque infanda ad proelia raptos proicis excidio, bone rex."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권180)
ast illum coniunx fidique parentes servantem vultus et torvum in morte peracta, non longum reducem laetati, in tecta ferebant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권38)
Nee minus interea digesta strage suorum hic Cthonium coniunx, hic mater Penthea clamat Astyoche, puerique rudes, tua, Phaedime, proles, amissum didicere patrem, Marpessaque pactum Phyllea, sanguineumque lavant Acamanta sorores, tune ferro retegunt silvas collisque propinqui annosum truncant apicem, qui conscius actis noctis et inspexit gemitus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권66)
"prius in patrui deus infera mergar stagna et pallentes agar exarmatus ad umbras, sed nunc fatorum monitus mentemque supremi iussus obire patris - neque enim Vulcania tali imperio manus apta legi - , quo pectore contra ire Iovem dictasque parem contemnere leges, cui modo - pro vires!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권115)

SEARCH

MENU NAVIGATION