라틴어 문장 검색

bonitas praediorum - nam fundos decem et tris reliquit qui Tiberim fere omnes tangunt - huius inopia et solitudo commemoratur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 3:3)
tria praedia vel nobilissima Capitoni propria traduntur, quae hodie possidet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 1:5)
Rosci de tabulis exempturum, praedia vacua filio traditurum, cumque id ita futurum T. Roscius Capito qui in decem legatis erat appromitteret, crediderunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 3:3)
Rosci parare neque sese arbitrari posse diutius alienam pecuniam domino incolumi obtinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 3:6)
tamen haec aliis nefariis cumulant atque adaugent, crimen incredibile confingunt, testis in hunc et accusatores huiusce pecunia comparant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 1:3)
fuisse odium intellego quia antea, cum duos filios haberet, illum alterum qui mortuus est secum omni tempore volebat esse, hunc in praedia rustica relegarat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 1:2)
tot praedia, tam pulchra, tam fructuosa Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 2:2)
hoc patres familiae qui liberos habent, praesertim homines illius ordinis ex municipiis rusticanis, nonne optatissimum sibi putant esse filios suos rei familiari maxime servire et in praediis colendis operae plurimum studique consumere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 2:5)
si constat hunc non modo colendis praediis praefuisse sed certis fundis patre vivo frui solitum esse, tamenne haec a te vita eius rusticana relegatio atque amandatio appellabitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 3:3)
verum, ut opinor, quoniam ita Chrysogono videtur qui huic nullum praedium reliquit, et artificium obliviscatur et studium deponat licebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 17장 1:4)
hoc vero est quod ferri non potest, si et in hanc calamitatem venit propter praediorum bonitatem et multitudinem et quod ea studiose coluit, id erit ei maxime fraudi, ut parum miseriae sit quod aliis coluit non sibi, nisi etiam quod omnino coluit crimini fuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 17장 1:6)
sciunt huiusce pecunia te adductum esse quid ergo est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 3:4)
Roscium sed ne potuisse quidem facere, quod neque Romae multis annis fuerit neque de praediis umquam temere discesserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 1:6)
in hac enim causa cum viderent illos amplissimam pecuniam possidere, hunc in summa mendicitate esse, illud quidem non quaererent, cui bono fuisset, sed eo perspicuo crimen et suspicionem potius ad praedam adiungerent quam ad egestatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 1:1)
si eos putas qui alienum appetebant, tu es in eo numero qui nostra pecunia dives es;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION