라틴어 문장 검색

Sed vide, ne illud verius sit aestimari, an id, quod potui, et id, quod feci, meum sit, mearum virium, meae voluntatis.
(세네카, 행복론, Liber III 133:4)
Si idem praesto, plus reddo, quia non tantum ali se, sed a filio ali gaudet et maiorem ex animo meo quam ex ipsa re percipit voluptatem, illius alimenta ad corpus tantum meum pervenerunt.
(세네카, 행복론, Liber III 144:2)
Et cum ista, quae habes, magno aestimes, quod est ingrati hominis, nulli debere te iudicas ?
(세네카, 행복론, Liber IV 25:1)
Nisi forte illos existimas fructum operum suorum ex fumo extorum et turis odore percipere !
(세네카, 행복론, Liber IV 117:3)
Deinde hoc, quod potentissimum est, oportet accedat, ut eius causa faciam, ad quem volam pervenire beneficium, dignumque eum iudicem et libens id tribuam percipiensque ex munere meo gaudium, quorum nihil est in istis, de quibus loquebamur ;
(세네카, 행복론, Liber IV 140:1)
haec ut quam diligentissime aestimem, operam dabo nec cito illis adsentiar.
(세네카, 행복론, Liber IV 162:6)
Cum invictos esse Lacedaemonii cives suos magno aestimarent, ab iis certaminibus removerunt, in quibus victorem facit non iudex nec per se ipse exitus, sed vox cedentis et tradere iubentis.
(세네카, 행복론, Liber V 13:5)
si dantem et accipientem comparaveris, quorum animi et per se aestimandi sunt, penes neutrum erit palma.
(세네카, 행복론, Liber V 15:4)
Paucos usque ad verum fructum a liberis percipiendum perduxit aetas ;
(세네카, 행복론, Liber V 23:4)
" Sed instigasset in se regem insolentem et omnia sua magno aestimari volentem.
(세네카, 행복론, Liber V 33:1)
Nec, quam necessarium fuerit, aestimo, sine quo victurus non fui, sed quam ingratum, quod non habuissem, nisi emissem, in quo invehendo mercator non cogitavit, quantum auxilii adlaturus esset mihi, sed quantum lucri sibi.
(세네카, 행복론, Liber VI 64:1)
Deinde, etiam si pluris ista sunt, non tamen ullum istic tuum munus est, ut non ex usu effectuve, sed ex con- suetudine et annona aestimetur.
(세네카, 행복론, Liber VI 70:1)
Quanti aestimas in solitudine hospitium, in imbre tectum, in frigore balneum aut ignem ?
(세네카, 행복론, Liber VI 72:1)
Cum te mutatis legibus suis natura transmiserit, in semita haerebis et aestimans futura damna, cum computaveris, quanti Thermopylarum angusta constiterint ;
(세네카, 행복론, Liber VI 153:1)
Consuetudo ista vetus est regibus regesque simulantibus populum amicorum discribere, et proprium superbiae magno aestimare introitum ac tactum sui liminis et pro honore dare, ut ostio suo propius adsideas, ut gradum prior intra domum ponas, in qua deinceps multa sunt ostia, quae receptos quoque ex- cludant.
(세네카, 행복론, Liber VI 171:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION