라틴어 문장 검색

factis benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienae quam suae dignitatis ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 358:1)
sin autem tandem libertatis desiderium remordet animos, si foedus, si societas aequatio iuris est, si consanguineos nos Romanorum esse, quod olim pudebat, nunc gloriari licet, si socialis illis exercitus is est quo adiuncto duplicent vires suas, quem secernere ab se consilia bellis propriis ponendis sumendisque nolint, cur non omnia aequantur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 40:1)
atqui si quando unquam consociandi imperii, usurpandae libertatis tempus optastis, en hoc tempus adest, et virtute vestra et deum benignitate vobis datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 43:1)
sed quoniam vos regno impotenti finem ut imponatis non inducitis in animum, nos, quamquam armis possumus adserere Latium in libertatem, consanguinitati tamen hoc dabimus ut condiciones pacis feramus aequas utrisque, quoniam vires quoque aequari dis immortalibus placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 54:1)
qui interrogatus a quodam tristioris sententiae auctore quam poenam meritos Privernates censeret, eam inquit quam merentur qui se libertate dignos censent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 298:1)
in hanc sententiam maxime consul ipse inclinavit animos, identidem ad principes sententiarum consulares, uti exaudiri posset a pluribus, dicendo eos demum qui nihil praeterquam de libertate cogitent dignos esse qui Romani fiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 304:1)
eo anno plebei Romanae velut aliud initium libertatis factum est, quod necti desierunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 391:1)
proinde adessent in sua causa omnium libertati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 437:1)
hoc etiam L. Brutum, conditorem Romanae libertatis, antea in duobus liberis fecisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 485:1)
hoc est nomen multo quam Tarquiniorum infestius vestrae libertati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 476:3)
sed omnia obtinet caedes, nec in ullam partem tutum perfugium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 629:2)
haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium plebeiae libertatis, referam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 683:1)
causam renovandae saepius haud aliam fuisse reor quam quod plus paucorum opes quam libertas plebis poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 106:1)
quo coacto per quot annos pro libertate dimicent cum Romanis exponunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 207:1)
adeo ne infeliciter quidem defensae libertatis taedebat et vinci quam non temptare victoriam malebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 452:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION