라틴어 문장 검색

interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando, nunc spe praemiorum accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 106:2)
"ne genus belli neve hostem ignoretis, cum iis est vobis, milites, pugnandum quos terra marique priore bello vicistis, a quibus stipendium per viginti annos exegistis, a quibus capta belli praemia Siciliam ac Sardiniam habetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 410:1)
et eadem Fortuna quae necessitatem pugnandi imposuit praemia vobis ea victoribus proponit, quibus ampliora homines ne ab dis quidem immortalibus optare solent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 446:2)
revocatoque propere Maharbale atque equitibus, cum instare certamen cerneret, nihil unquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad contionem certa praemia pronuntiat in quorum spem pugnarent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 474:2)
id unum pignus inclinatos ad Romanam societatem omnium Hispaniae populorum animos morabatur, ne sanguine liberum suorum culpa defectionis lueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 255:1)
placuit suffragio ipsorum decem deligi qui Romam ad senatum irent, nec pignus aliud fidei quam ut iurarent se redituros acceptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 693:1)
- ne illi quidem, nisi pernicitatis pedum et cursus aliquod praemium est, qui plerique inermes ex acie fugientes non prius quam Venusiae aut Canusi constiterunt, se nobis merito praetulerint gloriatique sint in se plus quam in nobis praesidii rei publicae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 707:2)
deinde ut qui a principio mitis omnibus Italicis praeter Romanos videri vellet, praemia atque honores qui remanserint ac militare secum voluissent proposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 183:1)
apud me tibi omnis honos atque omne praemium erit, et quo frequentior mecum fueris, senties eam rem tibi dignitati atque emolumento esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 193:2)
tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi conciliarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 407:1)
eadem, si intrassent Syracusas, aut foediora etiam, quo maius ibi avaritiae praemium esset, facturos fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 411:3)
in ea castra Dasius Altinius Arpinus clam nocte cum tribus servis venit promittens, si sibi praemio foret, se Arpos proditurum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 569:1)
neque ignominiae finem nec virtutis praemium petimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 87:1)
ceterum ab ipso Graccho eadem haec audire malle eos praesentisque contingere dextram et id pignus fidei secum ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 249:2)
instructis utrimque exercitibus in eius pugnae casum in qua urbs Roma victori praemium esset, imber ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbavit ut vix armis retentis in castra sese receperint, nullius rei minore quam hostium metu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 142:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION