라틴어 문장 검색

audita suorum clade, missis qui fidem venienti in castra ad Gracchum peterent, venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 582:2)
tertio die proelio maiore iterum pugnatum et tum demum haud dubie victos Celtiberos castraque eorum capta et direpta esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 589:1)
inde praegressi qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 652:1)
dissipati procella cum tamquam ex naufragio plerique semermes in castra, unde profecti erant, redissent, consultari quid agerent coeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 666:1)
profectus ab Aquileia consul castra ad lacum Timavi posuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 3:1)
in portu emporium brevi perfrequens factum omniaque hinc in castra supportabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 6:1)
qua territi utriusque stationis milites ingenti tumultu cum in castra confugissent, haud paulo ibi plus quam quod secum ipsi attulerant, terroris fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 15:1)
et simul ex omnibus locis ad castra recipienda demendamque ignominiam rediri coeptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 29:2)
aegri quoque milites, qui in castris relicti fuerant, postquam intra vallum suos senserunt, armis arreptis caedem ingentem fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 40:1)
et L. Gavillii Novelli, Aquileienses, cum commeatu venientes, ignari prope in capta castra ab Histris inciderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 45:2)
Histri magnis copiis cum castra haud procul consulis castris haberent, postquam alterum consulem cum exercitu novo advenisse audierunt, passim in civitates dilapsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 56:1)
nam cum contione advocata fugam e castris A. Manlio adversis auribus militum, quippe qui primi ipsi fugissent, obiectasset et ingessisset probra M. Iunio, quod se dedecoris socium collegae fecisset, ad extremum utrumque decedere provincia iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 113:1)
quindecim milia caesa, plus septingenti aut in proelio aut in castris - nam ea quoque expugnata sunt - capti, et signa militaria unum et quinquaginta capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 140:2)
Petilius adversus Ballistae et Leti iugum, quod eos montes perpetuo dorso inter se iungit, castra habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 204:2)
praegressi cum Euandro insidiatores nihil aliud ad peragendum inceptum quam loci opportunitatem, omnia circumeuntes, quaerebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 160:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION