라틴어 문장 검색

Dum procedunt, aspicit Lupus a catena collum detritum cani.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lupus ad canem.16)
Haec quo die feceris, necessaria, eadem, si cotidie fecisse te reputes, inania videntur, multo magis cum secesseris.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 3:1)
Quamvis enim quietis amore secesseris, insidet tamen animo tuo maiestatis publicae cura.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 1:2)
Decem septem milibus passuum ab urbe secessit, ut peractis quae agenda fuerint salvo iam et composito die possis ibi manere.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 2:1)
Aspice Regulum, qui ex paupere et tenui ad tantas opes per flagitia processit, ut ipse mihi dixerit, cum consuleret quam cito sestertium sescentiens impleturus esset, invenisse se exta duplicia, quibus portendi miliens et ducentiens habiturum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 13:1)
Novissime ita suadentibus annis ab urbe secessit, seque in Campania tenuit, ac ne adventu quidem novi principis inde commotus est:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 6:1)
quod interim plane remedium fuit - erat enim novum et subitum -, sed vereor ne procedente tempore ex ipso remedio vitia nascantur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 7:2)
Prosecutus eram viatico secedentem;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 2:1)
Processit animus ut solet longius:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 2:1)
Respondi paucis ego - neque enim aderat alius, qui defunctae pudorem tueretur -, deinde secessi, et ex consilii sententia 'Videtur' inquam, 'Curiane, mater tua iustas habuisse causas irascendi tibi.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 6:3)
Cum plurima officia tua mihi grata et iucunda sunt, tum vel maxime quod me celandum non putasti, fuisse apud te de versiculis meis multum copiosumque sermonem, eumque diversitate iudiciorum longius processisse, exstitisse etiam quosdam, qui scripta quidem ipsa non improbarent, me tamen amice simpliciterque reprehenderent, quod haec scriberem recitaremque.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 1:1)
Sed quantum auguror longius res procedet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 4 3:2)
Secesseram in municipium, cum mihi nuntiatum est Cornutum Tertullum accepisse Aemiliae viae curam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 1:1)
Excitatus procedit, seque Pomponiano ceterisque qui pervigilaverant reddit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 14:2)
Certe processerat litus, multaque animalia maris siccis harenis detinebat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION