라틴어 문장 검색

ut declinet a proposito deflectatque sententiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 1:3)
ut proponat quid dicturus sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 1:4)
ut a proposito declinet aliquantum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 2:16)
in dicendo autem nihil est propositum, nisi ut ne immo- derata aut angusta aut dissoluta aut fluens sit oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 2:6)
Vt enim athletas nec multo secus gladiatores videmus nihil nec vitando facere caute nec petendo vehe- menter, in quo non motus hic habeat palaestram quandam, ut quicquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam idem ad aspectum etiam sit venustum, sic orator nec plagam gravem facit, nisi petitio fuit apta, nec satis tecte declinat impetum, nisi etiam in cedendo quid deceat intellegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 2:2)
Hoc libello Cicero Catonis Uticensis, perfecti illius Stoici, admiratione adductus disciplinae Stoicae praecepta, quae homines ob severitatem admirabantur magis quam sequebantur, παράδοξα, quae Latini vocant admirabilia, orationis suae suavitate mollita probare populo et commendare sibi proposuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:1)
minutis interrogatiunculis quasi punctis quod proposuit efficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 4:2)
num quis exsistat, cui voluptas, cui divitiae, cui denique praeter officium fortis et magni viri quicquam aliud propositum fuisse videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 3:2)
ergo hoc proposito numquam eris dives ante, quam tibi ex tuis possessionibus tantum reficietur, ut eo tueri sex legiones et magna equitum ac peditum auxilia possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 3:2)
partitionum, cum res ea quae proposita est quasi in membra discerpitur, ut si quis ius civile dicat id esse quod in legibus, senatus consultis, rebus iudicatis, iuris peritorum auctoritate, edictis magistra- tuum, more, aequitate consistat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 3:2)
itaque in oratoriis artibus quaestionis genere proposito, quot eius formae sint, subiungitur absolute.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 2:1)
Eodem autem genere dicuntur quibus propositis occurrunt tamquam e regione quaedam contraria, ut celeritati tarditas, non debilitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 2:4)
infinitum quod θέσιν illi appellant, nos propositum possumus nominare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 1:5)
causa certis personis locis temporibus actionibus negotiis cernitur aut in omnibus aut in plerisque eorum, propositum autem aut in aliquo eorum aut in pluribus nec tamen in maximis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 2:1)
Itaque propositum pars est causae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION