라틴어 문장 검색

sed de his nihil hoc loco praecipi potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 84:2)
nec tamen, etiamsi quid novi vel sero invenissem, praecipere in posterum puderet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 90:1)
Cicero, ut mihi quidem videtur, et iucundus incipientibus quoque et apertus est satis, nec prodesse tantum sed etiam amari potest, tum (quemadmodum Livius praecipit) ut quisque erit Ciceroni simillimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 107:1)
deinde quod libentius praecipientem audiunt quam reprehendentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 117:2)
quodsi satis prudenter dicenda viderint, iam prope consummata fuerit praecipientis opera;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 120:2)
nos, quando et praecipiendi munus iam pridem deprecati sumus et in foro quoque dicendi, quia honestissimum finem putabamus desinere dum desideraremur, inquirendo scribendoque talia consolemur otium nostrum, quae futura usui bonae mentis iuvenibus arbitramur, nobis certe sunt voluptati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 184:2)
quid si enim praecipias imperatori, quotiens aciem instruat, derigat frontem, cornua utrinque promoveat, equites pro cornibus locet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 188:1)
equidem id maxime praecipiam ac repetens iterumque iterumque monebo:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 193:1)
sed alii sunt eius sermones ad coarguendos, qui contra disputant, compositi, quos ἐλεγκτικούσ vocant, alii ad praecipiendum, qui δογματικοί appellantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 235:2)
neque praecipit unquam non dicenda nec dicendis contraria, sed quae in quaque causa dicenda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 303:2)
nam et Isocratis praestantissimi discipuli fuerunt in omni studiorum genere, eoque iam seniore (octavum enim et nonagesimum implevit annum) scholis Aristoteles praecipere artem coepit, noto illo (ut traditur) versu ex Philocteta frequenter usus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 17:1)
nam si laudandi ac vituperandi officium in parte tertia , in quo genere versari videbimur, cum querimur, consolamur, mitigamus, concitamus, terremus, confirmamus, praecipimus, obscure dicta interpretamur, narramus, deprecamur, gratias agimus, gratulamur, , , describimus, mandamus, renuntiamus, optamus, opinamur, plurima alia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 50:1)
sed me liberavit respondendi verecundia, et quod ipse hos libros improbat, et quod in Oratore atque his, quos de Oratore scripsit, et Topicis praecipit, ut a propriis personis atque temporibus avocemus controversiam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 79:1)
sed Cicero quidem his pulcherrimos illos de Oratore substituit, ideoque , tanquam falsa praecipiat, non potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 143:1)
neque tamen quidquam ex iis, quae tum praecepi, supervacuum fuit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 148:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION