라틴어 문장 검색

Igitur et Fabia, quia persuaserat sibi et putabat virum iure a se dimissum nec evangelii vigorem noverat, in quo nubendi universa causatio viventibus viris feminis Christianis amputatur, dum multa diaboli vitat vulnera, unum incauta vulnus accepit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:29)
Et licet quidam putent maioris esse virtutis praesentem contemnere voluptatem, tamen ego securioris arbitror continentiae nescire, quod quaeras.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 8:2)
Deinde hoc obsecro, ut, si mordacius quippiam scripsero, non tam meae austeritatis putetis esse quam morbi.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:4)
Inter has et tantas inlecebras voluptatum etiam ferreas mentes libido domat, quae maiorem in virginibus patitur famem, dum dulcius putat omne, quod nescit.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:14)
Etsi rogata non dederis, tamen formae putes testimonium, si rogeris.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:3)
In solitudine cito subrepit superbia et, si parumper ieiunaverit hominemque non viderit, putat se alicuius esse momenti oblitusque sui, unde quo venerit, intus corpore lingua foris vagatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 9:3)
nullum veretur, omnes se inferiores putat crebriusque in urbibus quam in cellula est et inter fratres simulat verecundiam, qui platearum turbis conliditur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 9:7)
Alii sublatis in altum humeris et intra se nescio quid cornicantes stupentibus in terram oculis tumentia verba trutinantur, ut, si praeconem addideris, putes incedere praefecturam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:6)
Sancti sunt clerici et omnium vita laudabilis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 17:8)
Nulli detrahas nec in eo te sanctum putes, si ceteros laceres.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:4)
Testudinco Grunnius incedebat ad loquendum gradu et per intervalla quaedam vix pauca verba capiebat, ut eum putares singultire, non proloqui.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:6)
Nulla eo tempore nobilium feminarum noverat Romae propositum monachorum nec audebat propter rei novitatem ignominiosum, ut tunc putabatur, et vile in popidis nomen adsumere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 5:1)
ab aliis enim nota calcari, ab aliis ignota appeti, illos vitare paenitendo suavitatis insidias, quas fugerunt, hos carnis inlecebris et dulci titillatione corporis blandientis, dum mella putant venena noxia reperire;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:10)
Quis, putas, ille sub caelo est, qui nunc irae Dei possit occurrere, qui obviare flammis et iuxta apostolum dicere:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:15)
talem semper fuisse putat mundum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION