라틴어 문장 검색

veluti si quis hominum usum viribus superare possit, hoc magnae hominis potentiae ascribendum est. Unde ipse caeteris hominibus praecelleret, et commendabilior esset, quod in leone tamen et in elephante pro magno nullus haberet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:12)
"Voluntati ejus quis resistet?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:32)
si autem bona, cum possit, non faciat, et ab aliquibus quae facienda essent se retrahat, quis eum tanquam aemulum vel iniquum non arguat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:4)
Quam quidem voluntatem Dei originem rerum certissimam si quis ponat, recte eum putare consentiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:20)
Quis enim nesciat hunc hominem, qui damnandus est, posse salvari?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:3)
Sed nec ea bene illi praeciperentur a Domino, per quae salvaretur, cum ea nullatenus facere possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:8)
Quippe quid aliud est eum salvari a Deo, quam Deum salvare eum?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:11)
Salvari autem a Deo hunc quis neget antecedens ad Deum salvare eum;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:14)
Cum itaque possibile sit hunc, qui damnandus est, a Deo posse salvari, quis neget possibile esse et Deum salvare eum?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:16)
Alioquin optime bonus non esset, si quid facere dimitteret quod a se opportune faciendum esse praesciret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:24)
Quis enim consentire malo dicendus est, nisi is per quem illud opportune disturbari potest?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:26)
Voluntati enim ejus quis resistet? (Rom. IX, 19.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:7)
Quid est enim nos alicui debere grates pro susceptis beneficiis, nisi nos recognoscere eum a nobis bene meruisse, vel laudandum esse pro his quae nobis ejus benignitas gratis exhibuit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:14)
Quid est enim aliud eum in virginem descendisse ut incarnaretur, nisi eum ut nostram assumeret infirmitatem se humiliasse, ut haec quidem humiliatio ejus videlicet ejus intelligatur descensus?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:2)
Quid est enim dicere Deum fieri hominem, nisi divinam substantiam, quae spiritalis est, humanam, quae corporea est, sibi unire personam in unam?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION