라틴어 문장 검색

is concitatis popularibus, apud quos invidia regum magnae auctoritatis erat, castris palam positis descendere regem in aciem ac dimicare de regno coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 404:1)
et firmo praesidio Salaecae imposito ipse cum cetero exercitu profectus, non agris modo quacumque incedebat populatis, sed urbibus etiam quibusdam vicisque expugnatis, late fuso terrore belli, septimo die quam profectus erat magnam vim hominum et pecoris et omnis generis praedae trahens in castra redit, gravesque iterum hostilibus spoliis naves dimittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 484:1)
Hasdrubal intentissima conquisitione cum ad triginta milia peditum, tria equitum confecisset, non tamen ante adventum Syphacis castra propius hostem movere est ausus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 490:1)
et - iam enim hiems instabat - castra hiberna in promunturio, quod tenui iugo continenti adhaerens in aliquantum maris spatium extenditur, communit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 493:1)
in castra trepide reditum, neque oppugnare tamen ea hostes ausi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 502:1)
haec per acta magis equidem crediderim - et ita pars maior auctores sunt - quam ipsum Syphacem, ut Antias Valerius prodit, in castra Romana ad conloquium venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 33:1)
haec relata Scipioni spem fecerant castra hostium per occasionem incendendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 37:1)
simul ne qua, cum ipse ad Syphacem Hasdrubalemque profectus esset, eruptio ex urbe et impetus in castra sua relicta cum levi praesidio fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 50:1)
se Hasdrubalem Punicaque castra adgressurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 57:1)
nam ut primis casis iniectus ignis haesit, extemplo proxima quaeque et deinceps continua amplexus totis se passim dissipavit castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 58:2)
Carthagini erat quidem ingens terror, et circumferentem arma Scipionem omnibus finitimis raptim perdomitis ipsam Carthaginem repente adgressurum credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 99:1)
raptimque omnia stimulante fortuna agebantur, et in quo quisque cessasset prodi ab se salutem omnium rebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 105:2)
igitur omisso opere pronuntiatum iter signaque raptim ferri sunt coepta, ne naves in terram et obsidionem versae ac minime navali proelio aptae opprimerentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 111:1)
his raptim pro tempore instructis mille ferme delecti propugnatores onerariis imponuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 116:1)
Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum, omnis velut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 167:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION