라틴어 문장 검색

dictator cum per aliquot dies post pugnam continuisset suos intra vallum obsessi magis quam obsidentis modo, signum repente pugnae proposuit et efficacius ratus ad accendendos virorum fortium animos nullam alibi quam in semet ipso cuiquam relictam spem de magistro equitum novoque exercitu militem celavit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 325:1)
decurrit inde, quanto maxime poterat cum tumultu, ad arma!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 345:1)
ceterum omnia mutavit repente consulis adventus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 397:1)
nec erat ea tempestate gens alia cuius secundum Gallicos tumultus arma terribiliora essent cum propinquitate agri tum multitudine hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 410:1)
ingenti iam abacta praeda tumultuariae agrestium Etruscorum cohortes repente a principibus regionis eius concitatae Romanis occurrunt, adeo incompositae ut vindices praedarum prope ipsi praedae fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 517:1)
ubi postquam stationes quoque receptas intra munimenta sensere, clamor repente circa duces ortus, ut eo sibi e castris cibaria eius diei deferri iuberent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 524:1)
curati cibo corpora quieti dant et quarta fere vigilia sine tumultu excitati arma capiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 527:3)
repens adventus consulis, quem procul Umbria in Samnio bello alio occupatum crediderant, ita exterruit Umbros ut alii recedendum ad urbes munitas, quidam omittendum bellum censerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 594:1)
clamor primum in stativa perlatus, dein conspectus procul pulvis tumultum apud alterum consulem in castris fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 625:2)
iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules dederant colligebantque in unum copias in vicem inter se gratantes, cum repente visae procul hostium novae cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integravere caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 630:1)
ceterum tantum Romae terrorem fecere, quia vix credibile erat tam adfectis rebus solos per se Aequos ad bellum coortos, ut tumultus eius causa dictator diceretur C. Bubulcus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 9:1)
itaque propter eos tumultus dictus M. Valerius Maximus dictator magistrum equitum sibi legit M. Aemilium Paulum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 30:1)
haec ubi audita sunt et ad eos qui consederant in insidiis perlata, consurrectum repente ex latebris est et in patentem ad conspectum undique campum prolata signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 47:1)
pro certo habere, si quod repens bellum oriatur non plus spei fore senatui populoque Romano in patriciis quam in plebeiis ducibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 84:1)
Romae terrorem praebuit fama Gallici tumultus ad bellum Etruscum adiecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 129:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION