라틴어 문장 검색

Primo secum reputabat casum Ferdinandi Arragoniae post mortem Isabella eundum prorsus esse cum casu suo post mortem Elizabethae, casumque Ioannae haeredis Castiliae convenire cum casu filii sui principis Henrici.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:4)
Verum hoc regis inceptum quod iactatur nobis quidem videtur (regis mores reputantibus et consilia tuta et solida, nec cum vastis aut periculosis cogitationibus commista) minus probabile, nisi forte cupiisset spirare calidum, quod pulmones affectos haberet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:12)
Certe rumor ille qui tot et tantas ei turbas concitavit, nempe quod dux Eboraci dimissus et adhuc superstes fuit, sub principiis vires et fidem ab ipso nactus est, quia scilicet hoc credi volebat ut mollius ei imputaretur quod in iure proprio et non in uxoris iure regnaret. 11.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 10:4)
verum de illis majora quam par est, de his minora credere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:2)
prudenter secum reputantes, se in assentiendo modestiam, in adjiciendo libertatem tueri posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:53)
Nos autem si qua in re vel male credidimus, vel obdormivimus et minus attendimus, vel defecimus in via et inquisitionem abrupimus, nihilominus iis modis res nudas et apertas exhibemus, ut errores nostri, antequam scientiae massam altius inficiant, notari et separari possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:14)
quod enim mavult homo verum esse, id potius credit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 100:3)
aut quia authores et inventores se earum credunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:2)
Credunt enim homines, rationem suam verbis imperare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:3)
Primo autem tot seculorum numerus, vere rem reputanti, ad magnas angustias recidit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:1)
Quod stupore quodam animum rite rem reputanti perculserit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:3)
secum accusatorie reputando, se aut artis aut authorum vocabula non satis intellexisse, unde ad traditiones et auriculares susurros animum applicat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:3)
gloriae vanissimae et perditissimae dantes operam, scilicet ut quicquid adhuc inventum et comprehensum non sit, id omnino nec inveniri, nec comprehendi posse in futurum credatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:9)
At vere rem reputanti, philosophia naturalis, post verbum Dei, certissima superstitionis medicina est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:11)
naturae obscuritatem, vitae brevitatem, sensuum fallacias, judicii infirmitatem, experimentorum difficultates, et similia secum reputantes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION