라틴어 문장 검색

Tunc omnia late Procumbunt nemora, et spoliantur robore silvae, Ut, cum terra levis mediam virgultaque molem Suspendant, structa laterum compage ligatam Arctet humum, pressus ne cedat turribus agger.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:53)
Tunc adoperta levi procedit vinea terra, Sub cuius pluteis et tecta fronte latentes Moliri nunc ima parant, et vertere ferro Moenia:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:46)
His praeter Latias acies erat impiger Astur, Vettonesque leves, profugique a gente vetusta Gallorum Celtae, miscentes nomen Iberis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:3)
Atra nec exiguo stillant sudantia rore, Aut impulsa levi turbatur glarea vena.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:27)
Sic dum pavidos formidine cervos Claudat odoratae metuentes aera pennae, Aut dum dispositis adtollat retia varis Venator, tenet ora levis clamosa Molossi, Spartanos Cretasque ligat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:17)
Nec segnis mergere ponto Tunc erat astra polus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:67)
Non segnior illo Marte fuit, qui tunc Libycis exarsit in arvis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:102)
Et gens quae nudo residens Massylia dorso Ora levi flectit frenorum nescia virga:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:66)
Sed postquam languida segni Cernit cuncta metu, nocturnaque munia valli Desolata fuga, trepida sic mente profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:72)
Turpe duci visum, rapiendi tempora belli In segnes exisse moras, portuque teneri, Dum pateat tutum vel non felicibus aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:16)
Ut primum levior propellere lintea ventus Incipit, exiguumque tument, mox reddita malo In mediam cecidere ratem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:25)
Cum te raperet mare, corpora segnis Nostra sopor tenuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:65)
non segnior extulit illum Saltus, et in medias iecit super arma catervas, Quam per summa rapit celerem venabula pardum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:44)
Quid nunc, vesani, iaculis levibusque sagittis Perditis haesuros numquam vitalibus ictus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:52)
An similem vestri, segnemque ad fata putastis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:81)

SEARCH

MENU NAVIGATION