라틴어 문장 검색

et Nabis firmato praesidio Argis Lacedaemonem regressus, cum ipse viros spoliasset, ad feminas spoliandas uxorem Argos remisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 513:1)
Quinctius ad Thebas Phthioticas castra cum movisset, spem nactus per Timonem, principem civitatis, prodi urbem cum paucis equitum levisque armaturae ad muros successit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 41:1)
et postquam nihil conceptae temere spei succedebat, urbis quidem amplius temptandae in praesentia conatu abstitit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 43:1)
ubi omnia fuga completa vidit Cato, ipse ad secundam legionem, quae in subsidio posita erat, revehitur et signa prae se ferri plenoque gradu ad castra hostium oppugnanda succedere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 177:1)
interim P. Manlius praetor exercitu vetere a Q. Minucio, cui successerat, accepto, adiuncto et Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 196:1)
praefectus praesidii Laconum erat Pythagoras, gener idem tyranni et uxoris eius frater, qui sub adventum Romanorum et utrasque arces - nam duas habent Argi - et loca alia quae aut opportuna aut suspecta erant validis praesidiis firmavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 283:1)
tum redintegrata est pugna, cum et recens miles et frequens ordinibus legio successisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 45:2)
milites eo plures perisse, quod tardius ex subsidiis, qui laborantibus opem ferrent, successissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 64:1)
eum dilectum praetor non ex Sicilia ipsa tantum sed ex circumiacentibus insulis habuit, oppidaque omnia maritima, quae in Graeciam versa erant, praesidiis firmavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 260:1)
M. Aemilius Lepidus ab L. Valerio, cui successurus esset, simul provinciam exercitumque accipere iussus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 21:1)
etenim cum multis urgerentur rebus, nulla eos res aeque ac vigiliae conficiebant, Romanis in magna copia militum succedentibus aliis in stationem aliorum, Aetolos propter paucitatem eosdem dies noctesque adsiduo labore urente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 282:1)
postremo, cum alia atque alia agmina erumperent, et integri fessis succederent ad pugnam, tandem Ligures, inter cetera etiam vigiliis confecti, terga dederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 429:1)
itaque ipse rex navibus quae paratae instructaeque erant Chersonesum petit, ut ea loca, si forte terra venirent Romani, praesidiis firmaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 465:2)
Piraei L. Aemilio Regillo succedenti ad navale imperium Epicrates occurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 156:1)
ad radices fere collis in quo posita urbs est regii succedebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 222:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION