라틴어 문장 검색

Crudelem medicum intemperans aeger facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 089)
Crudelis est non fortis, qui infantem necat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 19)
Crudelis lacrimis pascitur, non frangitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 114)
Qui servis crudelis est, ostendit in alios non voluntatem sibi deesse, sed potestatem.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 576)
Sibi ipsi supplicium, admissi quem paenitet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 714)
Siquidem et de genere necis differt, utique crudelius in aqua spiritum extorquetis aut frigori et fami et canibus exponitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 7:1)
Si per haec constat divinitas aliqua, ergo qui puniuntur, consecrantur, et numina erunt dicenda supplicia.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 5:2)
paratus est ad omne supplicium ipse habitus orantis Christiani.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 6:3)
Recogitate ea etiam pro brevitate supplicii cuiuslibet, non tamen ultra mortem remansuri.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 5:2)
siquidem meliores fieri coguntur qui eis credunt, metu aeterni supplicii et spe aeterni refrigerii.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 2:3)
Et tamen innocentes de supplicio alterius laetari non oportet, cum magis competat innocenti dolere, quod homo, par eius, tam nocens factus est, ut tam crudeliter impendatur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:6)
Quis autem mihi sponsor est, nocentes semper vel ad bestias vel ad quodcumque supplicium decerni, ut non innocentiae quoque inferatur aut ultione iudicantis aut infirmitate defensionis aut instantia quaestionis?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:7)
Quia rebellem, inquiens, ac sacrilegum celare quam militibus reddere maluisti, ut contemtor diuum meritam blasphemiae suae poenam lueret, quaecumque illi debebantur supplicia, tu soluere habes, si a cultu nostrae religionis discedere temtas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:3)
Insequitur hostis, adcelerantur strages cunctis crudeliores prioribus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 2:10)
et de humilitate mirabili regis Osuini, qui ab Osuiu crudeli caede peremtus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION