라틴어 문장 검색

namque illa, quae ipsa delectant, necesse est avocent ab intentione operis destinati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 185:2)
sed neque hoc contingere semper potest praesertim oratori, cui saepius scribere ad praesentes usus necesse est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 199:1)
ideoque ab illis dissentio, qui vertere orationes Latinas vetant, quia optimis occupatis, quidquid aliter dixerimus, necesse sit esse deterius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 206:2)
nam si nobis sola materia fuerit ex litibus, necesse est deteratur fulgor et durescat articulus et ipse ille mucro ingenii cotidiana pugna retundatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 217:2)
et aperte tamen gloriari nescio an sit magis tolerabile vel ipsa vitii huius simplicitate, quam illa iactatio perversa, si abundans opibus pauperem se neget, nobilis obscurum et potens infirmum et disertus imperitum plane et infantem vocet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 22:2)
deinde ut, repetitis altius causis, diligentissime ostenderet, quam id, quod erat in matrem dicturus, non oporteret modo fieri, sed etiam necesse esset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 63:3)
difficilior ei ratio in iudicio Cluentiano fuit, cum Scamandrum necesse haberet dicere nocentem, cuius egerat causam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 75:1)
nonne impediri quoque dicendi cursum necesse est duplici memoriae cura?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 120:3)
quodsi in rebus, quas fictas esse scimus et inanes, tantum potest, ut iram, lacrimas, sollicitudinem adferat, quanto plus valeat necesse est, ubi et credimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 152:1)
et hercule cum valeant multum verba per se, et vox propriam vim adiiciat rebus, et gestus motusque significet aliquid, profecto perfectum quiddam fieri, cum omnia coierunt, necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 156:1)
et e contrario spiritum interim recipere sine intellectu morae necesse est, quo loco quasi surripiendus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 186:3)
etiamsi est toto proposito contractum atque summissum, quia et exordium est et solliciti exordium, tamen fuerit necesse est aliquid plenius et erectius, dum dicit pro fortissimo viro, quam cum etsi vereor et turpe sit et timere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 195:1)
nam et deformis est consumpti illius sonus et respiratio sub aqua diu pressi similis et receptus longior et non opportunus, ut qui fiat non ubi volumus, sed ubi necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 200:2)
melius illud, cum sint in sermone omni brevia quaedam membra, ad quae, si necesse sit, recipere spiritum liceat, ad haec gestum disponere:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 257:1)
multum ex iis, quae praecepimus, mutari necesse est ab iis, qui dicunt apud tribunalia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 281:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION