라틴어 문장 검색

Nam, ne irremedicabile Saxoniae periculum, belligerante patre et filio, quin immo tota cum gente ambobus rebellante, atrocius et crudelius per dies singulos quasi clades intestina augeretur, ineffabili patris clementia et omnium astipulatione nobilium, adunatum antea regnum inter patrem et filium dividitur, et orientales plagae patri, occidentales filio e contrario deputantur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 12 15:8)
Quae confestim accepta regis amicitia et totius pene regni potestate, more paterno tryannice vivere incepit, et omnem hominem exercrari, quem Beorhtric diligeret, et omnia odibilia Deo et hominibus facere, et omnes, quos posset, ad regem accusare, et ita aut vita aut potestate per insidias privare.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 14 17:3)
Interea tamen, vulpino more pagani, noctu clam castris erumpentes, foedere disrupto et promissionem pecuniae spernentes (sciebant enim maiorem pecuniam se furtiva praeda quam pace adepturos), totam orientalem Cantiae plagam depopulati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 20 23:3)
quod maxime desiderabat, liberalem scilicet artem, desiderio suo non suppetebat, eo quod, ut loquebatur, illo tempore lectores boni in toto regno Occidentalium Saxonum non erant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 24 27:4)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXIX, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo primo, praefatus paganorum exercitus iterum ad Northanhymbros equitans Eboracum civitatem adiit, et ibi anno integro mansit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 31 34:1)
paganis nimium gloriantibus, ipso cum magna suorum parte ibidem occiso, inimici loco funeris dominati sunt, et totam illam regionem suo dominio subdiderunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 33 36:3)
Quo dolore et verecundia Christiani commoti, iterum post quatuor dies contra praefatum exercitum in loco, qui dicitur Aescesdun, quod Latine 'mons fraxini' interpretatur, totis viribus et plena voluntate ad proelium prodeunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 37 40:1)
quo in loco alter de duobus paganorum regibus et quinque comites occisi occubuerunt, et multa millia paganae partis in eodem loco, et insuper per totam campestrem Aescesdun latitudinem ubique dispersa, longe lateque occisa corruerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 39 42:5)
Cecidit ergo Baegscecg rex et Sidroc ille senex comes et Sidroc iunior comes, et Osbern comes, et Fraena comes, et Hareld comes, et totus paganorum exercitus in fugam usque ad noctem et etiam usque ad diem sequentem, quousque ad arcem qui evaserant pervenerunt, versus est, quos Christiani usque ad noctem persecuti sunt ubique prosternentes.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 39 42:6)
Eodem anno Aelfred supra memoratus, qui usque ad id temporis, viventibus fratribus suis, secundarius fuerat, totius regni gubernacula, divino concedente nutu, cum summa omnium illius regni accolarum voluntate, confestim fratre defuncto suscepit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 42 45:1)
Pagani quoque post eius expulsionem totum Merciorum regnum suo dominio subdiderunt, quod tamen miserabili condicione cuidam insipienti ministro (cuius nomen erat Ceolwulf) eodem pacto custodiendum commendaverunt, ut qualicunque die illud vellent habere interim, pacifice illis assignaret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 46 49:4)
cuius altera pars cum Healftene in regionem Northanhymbrorum perrexit, et ibi hiemavit iuxta flumen, quod dicitur Tine, et totam Northanhymbrorum regionem suo subdidit dominio, necnon et Pictos et Stratcluttenses depopulati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 47 50:2)
Eodem quoque anno Halfdene, rex illius partis Northanhymbrorum, totam regionem sibimet et suis divisit, et illam cum suo exercitu coluit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 50 53:1)
Aethelweard, omnibus iunior, ludis literariae disciplinae, divino consilio et admirabili regis providentia, cum omnibus pene totius regionis nobilibus infantibus et etiam multis ignobilibus, sub diligenti magistrorum cura traditus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 75 78:4)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXVI, nativitatis autem Aelfredi trigesimo octavo, saepe memoratus exercitus regionem fugiens iterum et in Occidentalium Francorum regionem venit, naves suas intrans in flumen, quod Signe dicitur, sursum contra longe navigans Parisiam civitatem adiit, et ibi hiemavit, et castra metatus est in utraque parte fluminis prope ad pontem, ut transitum pontis civibus prohiberet -- quia illa civitas in medio fluminis sita est in insula parva -- obseditque illam civitatem anno illo integro.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 82 85:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION