라틴어 문장 검색

itaque efferuntur fere fastidio et contumacia, nec quicquam insipiente fortunato intolerabilius fieri potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 69:4)
sunt enim quidam qui molestas amicitias faciunt cum ipsi se contemni putant - quod non fere contingit nisi eis qui etiam contemnendos se arbitrantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 92:2)
Nam bellum Volscorum illud gravissimum, cui Coriolanus exsul interfuit, eodem fere tempore quo Persarum bellum fuit, similisque fortuna clarorum virorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 3:4)
Sed tum fere Pericles Xanthippi filius, de quo ante dixi, primus adhibuit doctrinam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 2:3)
catonis autem orationes non minus multae fere sunt quam Attici Lysiae, cuius arbitror plurimas esse - est enim Atticus, quoniam certe Athenis est et natus et mortuus et functus omni civium munere, quamquam Timaeus eum quasi Licinia et Mucia lege repetit Syracusas - et quodam modo est non nulla in eis etiam inter ipsos similitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장 2:1)
Quintusque Fabius Labeo fuit ornatus isdem fere laudibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:6)
magna exspectatione, plurimis audientibus, coram ipso Laelio sic illam causam tanta vi tantaque gravitate dixisse Galbam ut nulla fere pars orationis silentio praeteriretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 3:4)
At vero M. Aemilius Lepidus, qui est Porcina dictus, isdem temporibus fere quibus Galba, sed paulo minor natu et summus orator est habitus et fuit, ut apparet ex orationibus, scriptor sane bonus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 1:4)
valde probatum oratorem isdem fere temporibus accepimus, qui et ingenio valuit et studio et habuit quasdam etiam domesticas disciplinas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 1:1)
quam hoc idem in nostris contingere intellego quod in Graecis, ut omnes fere Stoici prudentissimi in disserendo sint et id arte faciant sintque architecti paene verborum, idem traducti a disputando ad dicendum inopes reperiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 2:1)
Curio fuit igitur eiusdem aetatis fere sane inlustris orator, cuius de ingenio ex orationibus eius existimari potest:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 1:3)
C. Fimbria temporibus isdem fere, sed longius aetate provectus, habitus est sane, ut ita dicam, lutulentus [patronus] asper maledicus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 2:2)
aetatesque vestrae, ut illorum, nihil aut non fere multum differunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 4:6)
versatus est in omni fere genere causarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 2:1)
Gracchi P. F. fere aetate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION