라틴어 문장 검색

hic me quondam, ut inter amicos ioca, Phoebum vocabat ipse a nobis vatis Odrysii nomine acceptus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:2)
ego vero cuncta praetereo et malo precari veniam quam reatum, si hoc esse creditur, deprecari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 7:2)
redeamus ad causam, super cuius abundante blateratu, quia pareo, precor, ut errata confessum veniae clementis indultu placatus impertias, licet, quae laetitia tua sancta quaeque communio, copiosius hilarere, si meae culpae defensio potius tibi scripta feratur quam satisfactio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 10:2)
istud, da veniam, fingere vatibus priscis difficile est, difficile et mihi, ut diversa sonans os epigrammata nil crebras titubet propter epistulas, quas cantu ac modulis luxuriantibus lascivire vetat mascula dictio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:7)
parce, precor, iocis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:10)
ibi e celsa libant carchesia puppi responsique fidem et verum Calchanta precantur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:5)
"adnuerit Fortuna, precor, dextrique secundent ista dei!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:30)
"quid precer, heu!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:125)
"attamen hunc, quem maesta mihi solacia linquis, hunc saltem sub corde tene et concede precanti hoc solum, pariat ne quid tibi barbara coniunx, ne qua det indignos Thetidi captiva nepotes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:139)
"- sub inania natum Tartara et ad Stygios iterum fero mergere fontes, hos abolere metus magici iubet ordine sacri Carpathius vates puerumque sub axe peracto secretis lustrare fretis, ubi litora summa Oceani et genitor tepet inlabentibus astris Pontus, ibi ignotis horrenda piacula divis donaque - sed longum cuncta enumerare vetorque;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권58)
"duc, optima, quaeso, duc genetrix humilique deos infringe precatu."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권63)
"cara mihi tellus, magnae cui pignora curae depositumque ingens timido commisimus astu, sis felix taceasque, precor, quo more tacebat Creta Rheae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권160)
"et ventis et sacra fretis interque vadosas Cycladas, Aegaeae frangunt ubi saxa procellae, Nereidum tranquilla domus iurandaque nautis insula, ne solum Danaas admitte carinas, ne, precor!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권162)
Atque ibi dum mixta vallati plebe suorum et maris et belli consultant tempora reges, increpitans magno vatem Calchanta tumultu Protesilaus ait - namque huic bellare cupido praecipua et primae iam tunc data gloria mortis - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권195)
"nec nostrum est, quod in arma venis sequerisque precantes:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권17)

SEARCH

MENU NAVIGATION