라틴어 문장 검색

mollissimo genere poenae contentum esse debere patrem dixit in filio adulescentulo impulse in id scelus, in quo se, quod proximum erat ab innocentia, timide gessisset ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 96:2)
Summa enim prudentia altissimi viri et rerum naturae peritissimi maluerunt velut incredibile scelus et ultra audaciam positum praeterire quam, dum vindicant, ostendere posse fieri;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 135:4)
at illorum carnificum cito scelera quoque, quibus solis memoriam meruerunt, tacebuntur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 5:3)
Excepit illum coetus sacer, Scipiones Catonesque, interque contemptores vitae et veneficio liberos parens tuus, Marcia.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 151:1)
venenum ille dando sceleri se obligavit, etiam si non nocuit ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 39:4)
Omnia scelera etiam ante effectum operis, quantum culpae satis est, perfecta sunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 39:6)
ultima supplicia sceleribus ultimis ponat, ut nemo pereat, nisi quem perire etiam pereuntis intersit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 35:4)
Sed tam commoda illorum sine invidia videbit quam scelera sine ira ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 97:7)
nonnumquam magna scelera levius quam minora compescet, si illa lapsu, non crudelitate commissa sunt, his inest latens et operta et inveterata calliditas ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 120:1)
alter cum voluntate non contumaci, tamquam oporteat me vindicari, cum laesus sim, aut oporteat hunc poenas dare, cum scelus fecerit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 21:2)
nam aut iniquus erit, si aequaliter irascetur delictis inaequalibus, aut iracundissimus, si totiens excanduerit quotiens iram scelera meruerint.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 33:2)
Atqui si irasci sapiens turpiter factis debet et concitari contristarique ob scelera, nihil est aerumnosius sapiente ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 35:3)
Omnia sceleribus ac vitiis plena sunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 43:2)
expulso melioris aequiorisque respectu quocumque visum est libido se impingit, nec furtiva iam scelera sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 43:6)
Et quota ista pars scelerum est !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION