라틴어 문장 검색

primum etiam bestiale corpus, si iam forte formatum est, dignitate transcendit materiam informem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 8:1)
qui satis docuit, quae sibi aut qualis erga famulos Christi cura ferveret, cum torum circa decumbentis antistitis, non dignitatem minus quam membra curvatus ac supra vultum propinqua morte pallentem dolore concolor factus, quid viro vellet lacrimis indicibus ostenderet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 1:3)
nam iam remotis gradibus dignitatum, per quas solebat ultimo a quoque summus quisque discerni, solum erit posthac nobilitatis indicium litteras nosse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Iohanni suo salutem. 2:2)
maius est autem, si nobis tribuere dignemini raris intercessionibus salutem quam si crebris affatibus dignitatem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 8:5)
quin potius animam male sibi consciam et per horas ad recordata poenalis vitae debita contremescentem frequentissimis tuis illis et valentissimis orationum munerare suffragiis, precum peritus insulanarum, quas de palaestra congregationis heremitidis et de senatu Lirinensium cellulanorum in urbem quoque, cuius ecclesiae sacra superinspicis, transtulisti, nil ab abbate mutatus per sacerdotem, quippe cum novae dignitatis obtentu rigorem veteris disciplinae non relaxaveris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 4:1)
Maximum Vibium et dignitatis et eloquentiae nomine a nobis diligi satis eram testatus epistola.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr13)
Facilius crescit, quam inchoatur dignitas.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, F1)
Loco ignominiae est apud indignum dignitas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 292)
Scit se peregrinam in terris agere, inter extraneos facile inimicos invenire, ceterum genus, sedem, spem, gratiam, dignitatem in caelis habere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 2:2)
omnem sexum, aetatem, condicionem, etiam dignitatem transgredi ad hoc nomen quasi detrimento maerent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 7:3)
Quot adhuc vobis repurgandae latent leges, quas neque annorum numerus neque conditorum dignitas commendat, sed aequitas sola?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 10:1)
quae centum aera non amplius in coenam subscribi iubebant nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non saginatam, quae patricium, quod decem pondo argenti habuisset, pro magno ambitionis titulo senatu submovebant, quae theatra stuprandis moribus orientia statim destruebant, quae dignitatum et honestorum natalium insignia non temere nec inpune usurpari sinebant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 2:2)
Ubi religio, ubi veneratio maioribus debita a vobis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 8:2)
Quis enim non caelum ac terram matrem ac patrem venerationis et honoris gratia appellet?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 8:5)
At enim nobis ab omni gloriae et dignitatis ardore frigentibus nulla est necessitas coetus, nec ulla magis res aliena quam publica.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION