라틴어 문장 검색

Sacra celebritas est vel cum sacrificia dis offeruntur vel cum dies divinis epula­tionibus celebratur vel cum ludi in honorem aguntur deorum vel cum feriae observantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 4:1)
ἀπόλλων Φιλήσιος, quod lumen eius exoriens amabile amicissima veneratione consalutamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 49:2)
Eidem Aegypto adiacens civitas, quae conditorem Alexandrum Macedonem gloriatur, Sarapin atque Isin cultu paene attonitae venerationis observat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 13:1)
Omnem tamen illam venerationem soli se sub illius nomine testatur inpendere, vel dum calathum capiti eius infigunt, vel dum simulachro signum tricipitis animantis adiungunt quod exprimit medio eodemque maximo capite leonis effigiem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 13:2)
Adonin quoque solem esse non dubitabitur inspecta religione Assyriorum, apud quos Veneris Architidis et Adonis maxima olim veneratio viguit, quam nunc Phoenices tenent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 1:1)
Nunc hora nos ammonet ut honore vestro haec mensa dignetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 24:3)
nos honorem dei cuius hoc festum est nullo admixtu voluptatis augemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 6:2)
Caninius quoque Revilus, qui uno die, ut iam Servius retulit, consul fuit, rostra cum ascendisset, pariter honorem iniit consulatus et eieravit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 6:1)
Non est intermittendus sermo eius quem Catonis honori dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 18:1)
Faune, precor, miserere, inquit, tuque optima ferrum Terra tene, colui vestros si semper honores:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 4:2)
In quo castitatis honorem incorruptae uxoris amplexus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 6:5)
Sic fatus meritos aris mactabat honores, Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 6:5)
Ergo quod divinos honores sibi exegerat, merito dictus est a Virgilio contemptor deorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 11:1)
Dixit, et in mensam laticum libavit honorem
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 4:3)
Et, ne vilior sit testis poeta, accipite adsertore Cicerone in quo honore fuit hic piscis apud P. Scipionem Africanum illum et Numantinum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION