라틴어 문장 검색

Interesse autem aiunt, utrum eius modi quid sit, sine quo effici aliquid non possit, an eius modi, cum quo effici aliquid necesse sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 53:1)
Orare eciam pro eisdebemus presentes et circumstantes, eosque ortari ut, cum vos illis benefacitis, et ipsi de suo aliquid eis tribuant, et etiam super vos illisnon tribuitis, illi saltim aliquid largiantur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 7:13)
scio quosdam inani diligentia per minutissimas ista partes secuisse, et esse aliquid minus simile, ut simia homini et marmora deformata prima manu, aliquid plus, ut illud, Non ovum tam simile ovo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 250:1)
Quodsi omnium consensus naturae vox est, omnesque qui ubique sunt consentiunt esse aliquid, quod ad eos pertineat qui vita cesserint, nobis quoque idem existimandum est, et si, quorum aut ingenio aut virtute animus excellit, eos arbitrabimur, quia natura optima sint, cernere naturae vim maxume, veri simile est, cum optumus quisque maxume posteritati serviat, esse aliquid, cuius is post mortem sensum sit habiturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 34:1)
Quocirca nec id, quod vere honestum est, fas est cum utilitatis repugnantia comparari, nec id, quod communiter appellamus honestum, quod colitur ab iis, qui bonos se viros haberi volunt, cum emolumentis umquam est comparandum, tamque id honestum, quod in nostram intellegentiam cadit, tuendum conservandumque nobis est quam illud, quod proprie dicitur vereque est honestum, sapientibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION