라틴어 문장 검색

gratias agimus et ducibus vestris et exercitibus, quod oculis magis quam auribus crediderunt, et ubi nihil hostile erat ne ipsi quidem fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 278:2)
quod ad crimina attinet quibus moti bellum indixistis, etsi revicta rebus verbis confutare nihil attinet, tamen, etiam si vera sint, vel fateri nobis ea, cum tam evidenter paenituerit, tutum censemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 280:1)
itaque cum iam ex re nihil dari posset, fama et corpore iudicati atque addicti creditoribus satisfaciebant, poenaque in vicem fidei cesserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 353:1)
inde consilia inire cum genero coepit adhibito L. Sextio, strenuo adulescente et cuius spei nihil praeter genus patricium deesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 362:1)
nihil ne ab his quidem tribunis ad Velitras memorabile factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 378:2)
itaque si C. Licinius et L. Sextius intercessioni collegarum cedunt, nihil patricium magistratum inseram concilio plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 403:1)
sin quod cuique privatim opus sit id modo accipi velint, opus esse nihil invidiosa continuatione honoris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 421:1)
"Neque novum neque inopinatum mihi sit, Quirites, si, quod unum familiae nostrae semper obiectum est ab seditiosis tribunis, id nunc ego quoque audiam, Claudiae gentis iam inde ab initio nihil antiquius in re publica patrum maiestate fuisse, semper plebis commodis adversatos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 424:1)
illud alterum pro me maioribusque meis contendere ausim, Quirites, nisi quae pro universa re publica fiant ea plebi tamquam aliam incolenti urbem adversa quis putet, nihil nos neque privatos neque in magistratibus quod incommodum plebi esset scientes fecisse nec ullum factum dictumve nostrum contra utilitatem vestram, etsi quaedam contra voluntatem fuerint, vere referri posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 426:1)
aut omnia accipe, aut nihil fero';
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 432:2)
illud si quis patricius, si quis - quod illi volunt invidiosius esse - Claudius diceret, 'aut omnia accipite, aut nihil fero,' quis vestrum, Quirites, ferret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 434:1)
parum est, si, cuius pars tua nulla adhuc fuit, in partem eius venis, nisi partem petendo totum traxeris?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 439:4)
et ita maxima sunt adepturi, ut nihil ne pro minimis quidem debeant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 442:2)
nunc nos, tamquam iam nihil pace deorum opus sit, omnes caerimonias polluimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 450:1)
eo nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis deum exposcendae causa tertio tum post conditam urbem lectisternium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION