라틴어 문장 검색

cum saepius revocatus vocem obtudisset, venia petita puerum ad canendum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus impediebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 19:1)
neque eo minus principio insequentis anni, Q. Servilio Ahala L. Genucio consulibus, dies Manlio dicitur a M. Pomponio tribuno plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 33:1)
pavidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum inermem, illum praevalidum iuvenem, et, quod haud minus timendum erat, stolide ferocem viribus suis cerneret, adiurat in quae adactus est verba;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 45:1)
eoque id laudabilius erat quod animum eius tanta acerbitas patria nihil a pietate avertisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 46:2)
electum esse eximium imperatorem, unicum ducem, qui nihil agenti sibi de caelo devolaturam in sinum victoriam censeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 122:1)
si nihil armis opus sit, otium Romae potius quam in castris acturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 132:3)
nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 137:1)
ad copiam rerum addidit munificentiam, quod nihil in publicum secernendo augenti rem privatam militi favit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 160:4)
ab altero consule nihil memorabile gestum, nisi quod legem novo exemplo ad Sutrium in castris tributim de vicensima eorum qui manumitterentur tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 164:1)
nihil enim non per milites iuratos in consulis verba, quamvis perniciosum populo, si id liceret, ferri posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 165:2)
cum intercedendo tribuni nihil aliud quam ut differrent comitia valuissent, duo patricii consules creati sunt, C. Sulpicius Peticus tertium M. Valerius Publicola, eodemque die magistratum inierunt, quadringentesimo anno quam urbs Romana condita erat, quinto tricesimo quam a Gallis reciperata, ablato post undecimum annum a plebe consulatu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 179:1)
transeuntes agmine infesto per agrum suum Tarquinienses, cum praeter viam nihil petissent, traxisse quosdam agrestium populationis eius, quae sibi crimini detur, comites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 205:1)
minus insigne certamen humanum numine interposito deorum factum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 265:1)
cuius populi ea cuiusque gentis classis fuerit nihil certi est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 277:1)
tunc enim, ut qui ex aequo nos venisse in amicitiam meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc, subiecti atque obnoxii vobis minus essemus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 305:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION