라틴어 문장 검색

Si mehercules a Saturno petisset hoc beneficium, cuius mensem toto anno celebravit, Saturnalicius princeps, non tulisset illud, nedum ab Iove, quem quantum quidem in illo fuit, damnavit incesti.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 6:9)
"Sit, inquit, mihi heres, si quis intra decem menses natus fuerit."
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 5:7)
ἠ` πρόσθεσ, φησι`ν, ἠ` ἄφελε, ἵνα μη` *̓αττικο`ν ἦͺ. hic et Caesari, quod illum numquam nisi mense Decembri audiret, dixit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 21:10)
Quin ille annum observabilem fecerit circumactu suo, haec mensem minoribus se spatiis flectens ?
(세네카, 행복론, Liber IV 109:4)
Quid securus et in tanta temporum fuga lentus menses tibi et annos in longam seriem, utcumque aviditati tuae visum est, exporrigis ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 51:2)
" Primum potest aliquis non algere, quamvis ex rerum natura hiemps sit, et non aestuare, quamvis menses aestivi sint.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 64:3)
hilarique vultu, iam satis mensis datum est satisque Baccho:
(세네카, Thyestes 919:1)
Et Rex scripsit annum et mensem, diem ac horam et dedit ei puerum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 1:27)
mensibus os meum non sit apertum, tua precepta non erunt repudiata.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:19)
vix unum potes, infelix, requiescere mensem, et turpis de te iam liber alter erit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 32)
ista decem menses non peperere bona.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 313)
si in convivium venitur, quod quidem diebus profestis simile privato est, non ibi impolitam congeriem liventis argenti mensis cedentibus suspiriosus minister imponit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 6:1)
cumque de capessendo diademate coniuratio Marcelliniana1 coqueretur, nobilium iuventuti signiferum sese in factione praebuerat, homo adhuc novus in senectute, donec aliquando propter experimenta felicis audaciae natalium eius obscuritati dedit hiantis interregni rima fulgorem, nam vacante aula turbataque republica solus inventus est, qui ad Gallias administrandas fascibus prius quam codicillis ausus accingi mensibus multis tribunal inlustrium potestatum spectabilis praefectus escenderet, anno peracto militiae extremae terminum circa vix honoratus, numerariorum more seu potius advocatorum, quorum cum finiuntur actiones, tunc incipiunt dignitates.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 6:1)
ilicet si horreis apothecisque seu penu impleta destinas illic usque ad adventum hirundineum vel ciconinum Iani Numaeque ninguidos menses in otio fuliginoso sive tunicata quiete transmittere, nobis quoque parum in oppido fructuosae protinus amputabuntur causae morarum, ut, dum ipse nimirum frueris rure, nos te fruamur, quibus, ut recognoscis, non magis cordi est aut voluptati ager cum reditibus amplis quam vicinus aequalis cum bonis moribus, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Maurusio suo Salutem. 2:1)
qui constellatione percontantis inspecta pariter annum mensem diemque dixerunt, quos, ut verbo matheseos utar, climactericos esset habiturus, utpote quibus themate oblato quasi sanguinariae geniturae schema patuisset, quia videlicet amici nascentis anno, quemcumque clementem planeticorum siderum globum in diastemata zodiaca prosper ortus erexerat, hunc in occasu cruentis ignibus inrubescentes seu super diametro Mercurius asyndetus seu super tetragono Saturnus retrogradus seu super centro Mars apocatastaticus exacerbassent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION