라틴어 문장 검색

fuerunt enim patricii minorum gentium, quorum princeps L. Papirius Mugillanus, qui censor cum L. Sempronio Atratino fuit, cum ante consui cum eodem fuisset, annis post R. c. cccxii;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 21 3:2)
tandem ad interregnum res redit, dilatisque alia atque alia de causa comitiis quartus decimus demum interrex L. Aemilius consules creat C. Poetelium L. Papirium Mugillanum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 336:1)
P. Manlius Volso et L. Manlius Acidinus et C. Laetorius et L. Cincius Alimentus creati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 325:2)
praetores inde facti M. Popilius Laenas, P. Licinius Crassus, M. Cornelius Scipio, L. Papirius Maso, M. Aburius, L. Aquilius Gallus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 157:1)
Erat in L. Crasso, in L. Philippo multus lepos, maior etiam magisque de industria in C. Caesare L. filio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 139:1)
postero die praetores facti C. Sulpicius Galba, L. Furius Philus, L. Canuleius Dives, C. Lucretius Gallus, C. Caninius Rebilus, L. Villius Annalis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 290:3)
ne Romanis quidem exemplis abstinui, quae aut visa aut audita habebam, T. et L. Quinctiorum, qui bellum mecum gesserunt, P. et L. Scipionum, qui Antiochum devicerunt, patris patruique eorum, quorum perpetuam vitae concordiam mors quoque miscuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 91:1)
atque eodem tempore accusator de plebe L. Caesulenus fuit, quem ego audivi iam senem, cum ab L. Sabellio multam lege Aquilia [de iustitia] petivisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 4:1)
principio eius anni quo A. Postumius Albinus et C. Calpurnius Piso consules fuerunt, ab A. Postumio consule in senatum introducti, qui ex Hispania citeriore venerant a Q. Fulvio Flacco, L. Minucius legatus et duo tribuni militum, T. Maenius et L. Terentius Massiliota.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 410:1)
dimisso conventu decem legati, partiti munia inter se, ad liberandas suae quisque regionis civitates discesserunt, P. Lentulus Bargylias, L. Stertinius Hephaestiam et Thasum et Thraeciae urbes, P. Villius et L. Terentius ad regem Antiochum, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 426:1)
haec qui nuntiarent litterasque ad senatum ferrent, L. Aurelius Cotta C. Sulpicius Gallus Romam missi, simulque peterent ut L. Aemilio confecta provincia decedere et deducere secum milites liceret atque dimittere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 335:1)
hinc avgustus agens italos cum de statu reipublicae esset longa contentio inter Augustum, Antonium et Lepidum, placuit ut totum Orientem teneret Antonius, Augustus Gallias et Hispanias cum Italia, Lepidus Africam Siciliam Sardiniam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6781)
veniebant enim eodem furore in me quo in patriam incitati, iracundias autem harum rerum recentis habebant, quod Lepidum castigare non destiteram ut exstingueret bellum, quod conloquia facta improbabam, quod legatos fide Lepidi missos ad me in conspectum venire vetueram, quod C. Catium Vestinum, tr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 6:2)
Sempronii fuissent et dimissi ab iis consulibus essent ut, ad quam diem L. Cornelius consul edixisset et in quem locum edixisset Etruriae, convenirent, et uti L. Cornelius consul in provinciam proficiscens in oppidis agrisque qua iturus esset, si quos ei videretur milites scriberet armaretque et duceret secum dimittendique ei quos eorum quandoque vellet ius esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 634:2)
postero die praetores creati L. Scribonius Libo M. Fulvius Centumalus A. Atilius Serranus M. Baebius Tamphilus L. Valerius Tappo Q. Salonius Sarra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 105:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION