라틴어 문장 검색

legatos ad consules mittunt C. Laetorium M. Metilium qui nuntiarent ut reliquias duorum exercituum cum cura colligerent darentque operam ne per metum ac desperationem hosti se dederent, id quod post Cannensem accidisset cladem, et ut desertores de exercitu volonum conquirerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 324:1)
Claudius consul D. Iunio ad ostium Volturni, M. Aurelio Cotta Puteolis praeposito, qui, ut quaeque naves ex Etruria ac Sardinia accessissent, extemplo in castra mitterent frumentum, ipse ad Capuam regressus Q. Fulvium collegam invenit Casilino omnia deportantem molientemque ad oppugnandam Capuam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 327:2)
visebantur enim ab externis ad portam Capenam dedicata a M. Marcello templa propter excellentia eius generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 596:1)
praetores deinde creati L. Cornelius Lentulus, M. Cornelius Cethegus, C. Sulpicius, C. Calpurnius Piso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 619:1)
prorogatum et M. Marcello, ut pro consule in Sicilia reliqua belli perficeret eo exercitu quem haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 7:1)
T. Otacilio et M. Valerio Siciliae Graeciaeque orae cum legionibus classibusque quibus praeerant decretae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 13:1)
et M. Atilius legatus primi principis ex eadem legione signum inferre in cohortem Hispanorum coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 75:1)
et quia multis locis comprimendi tumultus erant qui temere oriebantur, placuit omnes qui dictatores, consules censoresve fuissent cum imperio esse, recessisset a muris hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 138:2)
et M. Iunius Silanus propraetor adiutor ad res gerendas datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 273:2)
eiusdem aestatis exitu M. Marcellus ex Sicilia provincia cum ad urbem venisset, a C. Calpurnio praetore senatus ei ad aedem Bellonae datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 291:1)
tribuni plebis ex auctoritate senatus ad populum tulerunt ut M. Marcello quo die urbem ovans iniret imperium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 295:1)
id M. Cornelio mandatum ut, ubi ei videretur, urbem agrumque eis adsignaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 303:1)
inter has difficultates M. Cornelius praetor et militum animos nunc consolando nunc castigando sedavit, et civitates omnis quae defecerant in dicionem redegit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 307:1)
M. Claudium, fulgentem tum Sicilia domita, et M. Valerium absentis consules dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 321:2)
per idem tempus M. Valerius Laevinus, temptatis prius per secreta conloquia principum animis, ad indictum ante ad id ipsum concilium Aetolorum classe expedita venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 334:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION