라틴어 문장 검색

itaque sicut priore anno per indignissimos ex plebeiis candidatos omnium, etiam dignorum, taedium fecerant, sic tum primoribus patrum splendore gratiaque ad petendum praeparatis omnia loca obtinuere, ne cui plebeio aditus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 634:1)
nunc iam octoiuges ad imperia obtinenda ire, et ne in turba quidem haerere plebeium quemquam qui, si nihil aliud, admoneat collegas liberos et cives eorum, non servos, militare, quos hieme saltem in domos ac tecta
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 18:2)
postquam obtineri non poterat, tamen labefactandae legis causa effectum est ut cooptarentur tribuni plebis C. Lacerius et M. Acutius, haud dubie patriciorum opibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 120:2)
ipsa plebes mirabatur se tantam rem obtinuisse, non is modo qui creatus erat, vir nullis ante honoribus usus, vetus tantum senator et aetate iam gravis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 147:1)
fusis inde acie hostibus Aemilium praesidio Verruginem obtinere placuit, Postumium fines vastare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 326:4)
ad quorum praetereuntium raptim tumultum cum exterritae urbes ad arma concurrerent fugaque agrestium fieret, Romam se ire magno clamore significabant quacumque ibant, equis virisque longe ac late fuso agmine immensum obtinentes loci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 411:1)
ibi caedes omnia obtinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 525:2)
inter tot veterrimos populos tam diu bella geritis, cum interea, ne singulas loquar urbes, non coniuncti cum Aequis Volsci, tot tam valida oppida, non universa Etruria tantum terra marique pollens atque inter duo maria latitudinem obtinens Italiae bello vobis par est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 576:3)
Latini namque et Hernici relictis Volscis domos profecti sunt, malis consiliis pares adepti eventus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 88:2)
tamen, qualescumque duces habuistis, qualescumque ipsi fuistis, omnia adhuc quantacumque petistis, obtinuistis, seu vi seu fortuna vestra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 194:1)
vos si quo insigni magis imperii honorisve nomine vestrum appellabitis ducem, eo utemini potentiore ad obtinenda ea quae voltis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 197:1)
rebusque haud prosperis bello domestica quies, quam tribunorum militum ex plebe gratia maiestasque inter suos obtinuit, solacium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 320:2)
iisdem opibus obtinuere, ut adversus Latinos Volscosque, qui coniunctis legionibus ad Satricum castra habebant, nullo impediente omnibus iunioribus sacramento adactis tres exercitus scriberent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 332:1)
cuncta ingentia et quae sine certamine maximo obtineri non possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 367:3)
lege obtinendum esse quod comitiis per gratiam nequeat, et seponendum extra certamen alterum consulatum, ad quem plebi sit aditus, quoniam in certamine relictus praemium semper potentioris futurus sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 391:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION