라틴어 문장 검색

tingueret ut ferrum natorum sanguine mater, concitus a laeso fecit amore dolor, fecit amor subitas volucres cum paelice regem, quaeque suum luget nunc quoque mater Ityn.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1181)
in genus auctoris miseri fortuna redundat, et patimur nati, quam tulit ipse, fugam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 139)
nec mihi, quod lusi vero sine crimine, prodest, quodque magis vita Musa iocata mea est, plurima sed pelago terraque pericula passum ustus ab assiduo frigore Pontus habet, quique fugax rerum securaque in otia natus, mollis et inpatiens ante laboris eram, ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum perdere, diversae nec potuere viae, suffecitque malis animus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 23)
nec natum in flamma vidisset, in arbore natas, cepisset genitor si Phaëthonta Merops.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 413)
Si quis es, insultes qui casibus, improbe, nostris, meque reum dempto fine cruentus agas, natus es e scopulis et pastus lacte ferino, et dicam silices pectus habere tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 111)
saepe per externas profugus pater exulat oras, urbe tamen natis exulis esse licet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 146)
tres mihi sunt nati contagia nostra secuti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1410)
Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis, victa potest flexo succubuisse genu, altaque velentur fortasse Palatia sertis, turaque in igne sonent inficiantque diem, candidaque adducta collum percussa securi victima purpureo sanguine pulset humum, donaque amicorum templis promissa deorum reddere victores Caesar uterque parent, et qui Caesareo iuvenes sub nomine crescunt, perpetuo terras ut domus illa regat, cumque bonis nuribus pro sospite Livia nato munera det meritis, saepe datura, deis, et pariter matres et quae sine crimine castos perpetua servant virginitate focos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 21)
sic iuvenis similisque tibi sit natus, et illum moribus agnoscat quilibet esse tuum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 511)
frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo, fortia verbosi natus ad arma fori, at mihi iam puero caelestia sacra placebant, inque suum furtim Musa trahebat opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 109)
finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum dixisse in Pyladen improba verba putas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 612)
exigis ut Priamus natorum funere ludat, et Niobe festos ducat ut orba choros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 124)
Adolevimus cogitantes eius nos esse possessores ac dominos, facultatem eam vastandi habentes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 4:2)
50. Potius quam pauperum negotia agant et de mundo diverso cogitent, nonnulli tantummodo de imminuendo natorum numero sollicitantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 65:1)
59. Eodem tempore levis vanave quaedam adolescit oecologia, quae torporem quendam et temerariam responsalitatem roborat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 75:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION