라틴어 문장 검색

sed, quod fatendum est, in illa virtutum abundantia vitiis quoque aetas illa non caruit, e quibus nonnulla nostro seculo morum sobrietate correcta sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 2:4)
Fuit autem aetate L. Crassi illius diserti, qui quam gravis et serius habitus sit etiam Cicero docet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 3:2)
Plinius, ut scitis, ad usque Traiani imperatoris venit aetatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 7:1)
Id ostendunt cum multi alii tum etiam C. Titius, vir aetatis Lucilianae, in oratione qua legem Fanniam suasit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 14:1)
Nunc dicamus de habitu pathus quod est vel in aetate vel in debilitate et ceteris quae secuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 1:1)
Eleganter hoc servavit, ut ex omni aetate pathos misericordiae moveret.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 1:2)
Ducitur infelix aevo confectus Aletes, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 5:3)
ut in Turno ab aetate:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 20:1)
qui inter Graecos poetas eminet opere quod a nuptiis Iovis et Iunonis incipiens universas historias quae mediis omnibus seculis usque ad aetatem ipsius Pisandri contigerunt in unam seriem coactas redegerit et unum ex diversis hiatibus temporum corpus effecerit, in quo opere inter historias ceteras interitus quoque Troiae in hunc modum relatus est, quae Maro fideliter interpretando fabricatus sibi est Iliacae urbis ruinam?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 5:1)
— Fata vocant, metasque dati pervenit ad aevi.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 4:3)
Alio loco senex, id est referendis fabulis amica et loquax aetas, res refert vetustas:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 14:1)
Sed meminimus viros inter omnes nostra aetate longe doctissimos, Furium Caecinamque Albinos, promisisse se prodituros quid idem Maro de antiquis Romanis scriptoribus traxerit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 1:3)
Multa dies variusque labor mutabilis aevi Retulit in melius:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 16:1)
et diu laboravit aetas secuta, ut magis huic molliore filo adquiesceretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 9:3)
Nam vetus et vehemens, alterum ab aetatis magnitudine conpositum elisumque est, alterum a nimio impetu et vi mentis instructum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION