라틴어 문장 검색

seminibus tostis sceleratae fraude novercae sustulerat nullas, ut solet, herba comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권550)
hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helles et iuvenis Phrixi funera sorte peti;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권552)
hinc etiam fetus nomen habere putant, nunc gravidum pecus est, gravidae quoque semine terrae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권443)
"sitque salax aries, conceptaque semina coniunx reddat, et in stabulo multa sit agna meo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권518)
an, quia cunctarum contraria semina rerum sunt duo discordes, ignis et unda, dei, iunxerunt elementa patres aptumque putarunt ignibus et sparsa tangere corpus aqua?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권529)
"prima per immensas sparsi nova semina gentes!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권120)
impetus hic sacrae semina mentis habet, fas mihi praecipue voltus vidisse deorum, vel quia sum vates, vel quia sacra cano.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권6)
ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas semine Saturni, tertia Vesta fuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권180)
iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit nec capit et comites virginitatis amat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권184)
ab illa comperit agricolis semina tosta dari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권364)
conceptus ab illa Servius a caelo semina gentis habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권410)
Blaesus cognomine , Cyrae , Orbis in innumeris inveniare locis . Inque tuis opifex , vati quod fecit Achaeo , Noxia luminibus spicula condat apis . Fixus et in duris carparis viscera saxis , Ut cui Pyrrha sui filia fratris erat . Ut puer Harpagides referas exempla Thyestae ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 25:2)
rudis indigestaque moles nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem non bene iunctarum discordia semina rerum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 7:2)
Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:9)
Tum primum subiere domus (domus antra fuerunt et densi frutices et vinctae cortice virgae). Semina tum primum longis Cerealia sulcis obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION