라틴어 문장 검색

AEquales igitur sunt corporum velocitates in E & K & eodem argumento semper reperientur aequales in subsequentibus aequalibus distantiis. Q. E. D. Sed & eodem argumento corpora aequivelocia & aequaliter a centro distantia, in ascensu ad aequales distantias aequaliter retardabuntur. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VIII. De Inventione Orbium in quibus corpora viribus quibuscunq; centripetis agitata revolventur. 4:21)
et quatenus etiam forte quadam pervenimus ad difficilius narrationum genus, iam de iis loquamur, in quibus res contra nos erit, quo loco nonnulli praetereundam narrationem putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 155:1)
est quaedam etiam repetita narratio, quae ἐπιδιήγησισ dicitur, sane res declamatoria magis quam forensis, ideo autem reperta, ut, quia narratio brevis esse debet, fusius et ornatius res possit exponi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 217:1)
Fidei Israel professio veluti narratio beneficiorum Dei, eius actionis in liberandum regendumque populum (cfr Dt 26,5-11) evolvitur, quam narrationem de generationein generationem populus transmittit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 20:6)
Et notandum quod argumentum sumptum ad destructionem consequentis, licet de sua forma per aliquem locum teneat, tamen vim suam per secundam figuram ostendit, si reducatur sicut argumentum a positione antecedentis per primam. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:25)
Perfecta est omnis argumentorum invenien- dorum praeceptio, ut, cum profectus sis a definitione, a partitione, a notatione, a coniugatis, a genere, a formis, a similitudine, a differentia, a contrariis, ab adiunctis, a consequentibus, ab antecedentibus, a repugnantibus, a causis, ab effectis, a comparatione maiorum minorum parium, nulla praeterea sedes argumenti quaerenda sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 5:8)
quoque solebat uti argumento turn cum ei placebat nihil posse percipi, cum quaereret, Dionysius ille Heracleotes utrum conprehendisset certa illa nota qua adsentiri dicitis oportere, illudne quod multos annos tenuisset Zenonique magistro credidisset, honestum quod esset id bonum solum esse, an quod postea defensitavisset, honesti inane nomen esse, voluptatem esse summum bonum - qui ex illius commutata sententia dooere vellet nihil ita signari in animis nostris a vero posse quod non eodem modo possit a falso, is curavit quod argumentum ex Dionysio ipse sumpsisset ex eo ceteri sumerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 96:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION