라틴어 문장 검색

procedente certamine et numero vicere tyranni auxiliares, et quia ita praeceptum a Philopoemene praefectis erat, ut modico edito proelio in fugam inclinarent hostemque ad locum insidiarum pertraherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 328:1)
Romanorum centum quinquaginta in ipso certamine pugnae, ab incursu Aetolorum se tuentes non plus quinquaginta interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 243:2)
et ceterae urbes in Euboea sine certamine traditae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 256:1)
horum magno certamine intra paucos dies turres arietesque et alius omnis apparatus oppugnandarum urbium perficitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 274:1)
et sine ullo certamine partim per semirutos, partim scalis integros muros transcendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 294:1)
cum enixe, velut proposito certamine, Romani Macedonesque diem ac noctem aut in operibus aut in proeliis essent, hoc maior difficultas Macedonibus erat, quod Romani aggere et vineis et omnibus supra terram operibus, subter Macedones cuniculis oppugnabant, et in asperis locis silex paene impenetrabilis ferro occurrebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 305:1)
duas amplius horas dubium certamen sustinuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 428:2)
qui omissis quae in Hellesponto agebat cum rostratis navibus, quantum accelerare poterat, Ephesum redit et consilium extemplo habuit, faciendumne periculum navalis certaminis foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 479:1)
inde, cum audisset appropinquare iam Romanam classem, rex, quia non interfuturus navali certamini erat, Magnesiam, quae ad Sipylum est, concessit ad terrestres copias comparandas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 485:1)
Eumenes Elaeam ad suam classem profectus, paucis post inde diebus cum quattuor et viginti navibus tectis, apertis pluribus paulo Phocaeam ad Romanos parantes instruentesque se ad navale certamen rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 488:1)
Eumenes, qui extremus commisso certamine advenerat, ut animadvertit laevum cornu hostium ab Livio turbatum, dextrum ipse ubi aequa pugna erat invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 501:1)
mox idem et qui prope terram cum Eumene contraxerant certamen fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 503:3)
Romanae classis una Punica navis, in primo certamine ab duabus circumventa, periit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 506:1)
praeterea navalia certamina prospera adversus praefectos Antiochi regis referuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVI Periocha4)
ceterum et praesentes interrogationibus undique senatorum, confessionem magis noxae quam responsa exprimentium, fatigati sunt, et excedere curia iussi magnum certamen praebuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION