라틴어 문장 검색

Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur, uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum ab Romanorum auaritia defendant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장4)
At Iugurtha, ubi extremum agmen Metelli primos suos praetergressum videt, praesidio quasi duum milium peditum montem occupat, qua Metellus descenderat, ne forte cedentibus aduersariis receptui ac post munimento foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장3)
circumire, hortari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장14)
Tum Marius ex copia rerum consilium trahit atque, uti suis receptui locus esset, collis duos propinquos inter se occupat, quorum in uno castris parum amplo fons aquae magnus erat, alter usui opportunus, quia magna parte editus et praeceps pauca munimenta quaerebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장4)
Neque secus atque iter facere, castra munire, excubitum in porta cohortis ex legionibus, pro castris equites auxiliarios mittere, praeterea alios super vallum in munimentis locare, vigilias ipse circumire, non tam diffidentia futurum quae imperauisset, quam uti militibus exaequatus cum imperatore labor volentibus esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장9)
Illa in opere suo occupata sollicitudo ingens oblectamentum habet in ipsa occupatione.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 7:3)
Accedunt pessimae notae mancipia in magisterium recepta, homines inter oleum et vinum occupati, quibus ad votum dies actus est, si bene desudaverunt, si in locum eius, quod effluxit, multum potionis altius ieiunio iturae regesserunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 3:4)
sed aut consilium meum occupavit deus decrevitque quid facerem,aut consilio meo nihil fortuna permittit" Quicquid est ex his, Lucili, vel si omnia haec sunt, philosophandum est:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 4:6)
Nullum habet maius malum occupatus homo et bonis suis obsessus, quam quod amicos sibi putat, quibus ipse non est, quod beneficia sua efficacia iudicat ad conciliandos amicos, cum quidam, quo plus debent, magis oderint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 11:4)
Quemcumque vis occupa, adulescentem senem medium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 14:1)
Vide quanto acrior sit ad occupanda pericula virtus quam crudelitas ad inroganda:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 5:7)
Et ante omnia ille quoque vitetur affectus, qui multos occupavit, libido moriendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 25:2)
Omnia, quae dicturus sum, occupabit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 5:3)
" Ignis, qui alentem materiam occupavit, aqua et interdum ruina extinguendus est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 14:6)
" Hostis alicui mortem minabatur, hanc cruditas occupavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION