라틴어 문장 검색

onerariae pars maxima ad Aegimurum - insula ea sinum ab alto claudit in quo sita Carthago est, triginta ferme milia ab urbe - , aliae adversus urbem ipsam ad Calidas Aquas delatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 315:1)
triariis postremam aciem clausit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 434:3)
vicinae urbis audita clades spatium colonis dedit ad claudendas portas praesidiaque per muros disponenda, ut obsiderentur tamen prius quam expugnarentur nuntiosque mitterent ad praetorem Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 99:1)
Abydeni ne legatis quidem admissis regi portas clauserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 174:1)
palati passim vagabantur per agros nullo satis firmo relicto praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 218:1)
nam et Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, vagari passim, et oppidanos, praesidio Macedonum fretos, custodiam urbis neglegere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 244:1)
nam ut terra Thermopylarum angustiae Graeciam, ita mari fretum Euripi claudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 254:1)
postero die cum primo clausae fuissent portae, deinde subito apertae, quia praesidium Attali ab Aegina Romanique ab Piraeo intraverant urbem, castra ab urbe rettulit rex tria ferme milia passuum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 275:1)
hae duae alae ex diverso, cum diu incertis itineribus vagatae per Dassaretios essent, tandem in unum iter convenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 380:1)
clauserant portas, incertum vi an voluntate, quia regium habebant praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 467:1)
cum Aetoli, nisi quod populabantur, vix meminisse viderentur se in agro hostium esse, alii palati semermes vagarentur, alii in castris sine stationibus per somnum vinumque dies noctibus aequarent, Philippus inopinantibus advenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 475:1)
Elatia clausit portas, nec, nisi vi cogerentur, recepturi moenibus videbantur aut ducem aut exercitum Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 223:2)
prima luce occupata omnia superiora loca portaeque clausae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 488:2)
cum ad Madytum, Chersonesi urbem, terrestri navalem exercitum iunxisset, quia clauserant portas, circumdedit moenia armatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 476:1)
sed in ipso exitu ita conferti obstitere Galli ut clauderent viam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 534:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION